Quantum redactiones paginae "Silva pluvialis" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q9444 sunt
m nova formula illarum 10,000 paginarum
Linea 33: Linea 33:
[[Categoria:Geographia]]
[[Categoria:Geographia]]
[[Categoria:Silvae pluviales]]
[[Categoria:Silvae pluviales]]

{{Myrias|Physica}}

Emendatio ex 17:17, 19 Maii 2014

Vide etiam paginam discretivam: Silva (discretiva)

Silva pluvialis in Australia, Daintree appellata

Silva pluvialis,[1] vel silva imbrica, est genus silvae, in zona tropica, ubi fere 50-200 unciis imbris singulis annis pluit. In talibus silvis habitant plures quam duae partes animalium vel plantarum vivarum in orbe terrarum, quarum myriades plures adhuc non inventae sunt, ut putant biologi. Quod quot arbores tantum aere respirant, hae silvae nonnumquam "pulmones terrae" vocantur, quamquam re vera nullum oxygenium producunt plus quam consumunt. Quod tantae medicinae naturales in silvis pluvialibus inveniuntur, saepe vocantur "copiae ingentes medicamentariae."

Silva pluvialis principes sunt in Amazonia, in Africa, in India, in Australia.

Quattuor coria

Plantae silvae pluvialis in quattuor coriis vivunt. Partes altissimae arborum maximarum corium emergens faciunt (quod emerget e silva). Hic habitant aves et lepidopterae.

Sub corio emergente est corium tegens vel aulaeum,[2] quod est quasi tectum super silvam. In ramis sunt insectae, aves, simiae, alia mammalia. Sunt animalia in aulaeo quibus numqum necesse est de arboribus descendere.

Tertium corium est subtabulatum[3], obscurum et humidum. Hic sunt plantae parvae.

Infimum corium est solum silvae, ubi sunt animalia pluria.

Notae

  1. Christianus Helfer, Lexicon auxiliare (1991. ISBN 3-923587-08-2).
  2. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Angl. understory

Bibliographia

  • Butler, R. A. 2005. A Place Out of Time: Tropical Rainforests and the Perils They Face. In interrete editus: Rainforests.mongabay.com
  • Fischer, Anton. 1995. Forstliche Vegetationskunde. Berolini et Vindobonae: Blackwell. ISBN 3-8263-3061-7.
  • Richards, P. W. 1996. The tropical rain forest, editio altera. Cantabridgiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-42194-2
  • Whitmore, T. C. 1998. An introduction to tropical rain forests, editio altera. Oxonii: Oxford University Press. ISBN 0-19-850147-1

Nexus Externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad silvam pluvialem spectant (rainforest, Rainforests).

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!