Quantum redactiones paginae "Solutio (chemia)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 19 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q146505 sunt
m nova formula illarum 10,000 paginarum
Linea 67: Linea 67:
[[vi:Dung dịch]]
[[vi:Dung dịch]]
[[zh:溶液]]
[[zh:溶液]]

{{Myrias|Physica}}

Emendatio ex 17:12, 19 Maii 2014

Natrii Chloridum (NaCl) in aqua solutum

Solutio in chemia est mistura homogenea duarum et plurium materiarum. Usitate solutiones sunt liquida, e.g. conglobationes ex solvente et soluto compositae. Etiam autem possunt esse solida, sicut ligationes metallicae.

Solutiones liquidae

Cum de solutionibus liquidis tractetur, liquidum solvens, maior solutionis pars, dissolvit solutum, minorem partem quae solida, liquida aut gasea esse potest. Solutio satura dicitur esse cum omnis solventis molecula cum soluto mixta sit, neque plus solutum addi possit. Quod si contra fiat, soluti ob nimium pondus particulae solidae in infimo strato solutionis sub liquido conglomerantur. Capacitas solvendi igitur generaliter appellatur quantitas soluti in 100g solventis dissoluta ubi solutio satura sit.

Tria exstant solutionum genera, cum solvens id est saepissime aqua tantum vincula inter moleculas apolares, vincula intra singulas moleculas polares aut vincula intra singulas moleculas solidorum ionicorum dissolvat. Primo genere moleculae forma integrae tantum altera ab altera separantur, secundo autem ac tertio moleculae soluti intime divisae gignunt ionta (anionta aut cathionta), quae in solutione libere versant. Ubi solutum acidum aut hydroxidum sit, ionta H+ (protones) aut OH- (hydroxida ionta) evolvuntur, et solutio acida aut basica appellatur.

Pondus solutionis ex computatione quantitatum solventis solutique nascitur, et in massa aut volumine exprimi potest:

  • m/m: massa soluti/massa solventis x100
  • m/v: massa soluti/volumen solventis x100
  • v/v: volumen soluti/volumen solventis x100

Exempla solutionum liquidarum

  • NaCl (aqua) → Na+(aq) + Cl-(aq)
  • KI (aqua) → K+(aq) + I-(aq)
  • HNO3 (aqua) → H+(aq) + NO3-(aq) (solutio acida)
  • KOH (aqua) → K+(aq) + OH-(aq) (solutio basica)

Vide etiam