Quantum redactiones paginae "Pantheum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
m nova formula illarum 10,000 paginarum
Linea 37: Linea 37:
{{Link FA|fr}}
{{Link FA|fr}}
{{Link FA|it}}
{{Link FA|it}}

{{Myrias|Ars}}

Emendatio ex 13:03, 19 Maii 2014

Panthéum, Romae
Interior Panthei
Architectura panthei

Panthěon sive Panthēum est clarissimum aedificium quod Romae remanet in usu continuo ex antiquitate. Ab Agrippa primo anno 27 a.C.n. aedificatum, deinde incendio anno 80 consumptum, postea ab Hadriano anno 125 restitutum est. Etiam nunc, restat mundi maximum concretum ne supplementum convexum.

Primum ad omnes deos consecratum, Imperator Romanorum Constantinopolitanus Phocas I aedificium Papae Bonifacio IV anno 609 dedit, quod in Ecclesiam Christianam nomine Santa Maria ad Martyres mox conversum est. Post saeculum XV, aedificium quoque sicut sepulchrum adhibebatur, ubi pictores Raphael Sanctius Urbinas et Hannibal Carracci, compositor Archangelus Corelli, et architectus Balthazar Peruzzi sepulti sunt.

Aedificium

Pronaos

Pronaos est vestibulum ante portas Panthei. Est spatium columnatus, octastylos, cum columnis monolithicis ex granito Aegyptiaco factis, atque cum capitellis marmoreis, ordine Corinthio. Inscriptio zophori ita legitur:

M·AGRIPPA·L·F·COS·TERTIVM·FECIT

significans Marcus Agrippa, Lucii filius, consul tertium fecit.

Cella

Cella est rotunda templi, ubi dei aderant, et ritus facti sunt. Solum marmoreum est, cum plurimis marmoribus colorum.

Convexum

Convexum est tectura Panthei. Factum est e opere caementicio. Oculum in culmine est vacuum spatium, ita solis lux in templum perveniat.


Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Pantheum Agrippae spectant (1, 2).

Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA