Quantum redactiones paginae "Ludovicus van Beethoven" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 151 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q255 sunt
m nova formula illarum 10,000 paginarum
Linea 114: Linea 114:
{{Link GA|pl}}
{{Link GA|pl}}
{{Link GA|simple}}
{{Link GA|simple}}

{{Myrias|Homines}}

Emendatio ex 18:57, 17 Maii 2014

Formula:Data hominis Ludovicus van Beethoven, Theodisce Ludwig van Beethoven, (Bonnae, 16 Decembris 1770; Vindobonae, 26 Martii 1827) fuit compositor et clavilista Germanicus, tertius ex praestantissimis aetatis classicae musicis (post Haydn et Mozart). Et apud peritissimos unum ex altissimis culminibus musicalis historiae habetur, et non peritis popularissimus semper manet.

Natus Bonnae, in urbe tum capite Principis Dicionis Coloniae et Sacri Imperii Romani parte, Beethoven viginti unum annos natus Vindobonam immigravit. Hic discipulus Iosephi Haydn fuit et mox famam clavilistae praestantissimi habuit. Ante autem tricesimum annum, audiendi sensus eius corrumpi coepit, sed in compositione et perfunctione musicae (ut musicus vel orchestrae dux) persistebat, etiam cum penitus surdus factus esset

Vita

Beethoven Bonnae natus est mense decembri anno 1770, die fortasse 16 (dies ortus eius non pro certo habetur).

Ludovicus unus ex tribus filiis fuit qui supervixerunt. Maximus natu habuit duo fratres, Carolus Iohannesque van Beethoven.

Pater, Iohannes van Beethoven, exemplari pueri Mozart adductus, volebat quoque parvum Ludovicum mirum puerum reddere. Itaque iam a prima pueritia eum clavile, organum tibiaque docebat.

Ludovici pater erat alcoholicus et mater eius, Maria Magdalena Keverich, saepe aegrotabat.

Agens septimum annum, die 26 Martii anno 1778, primum in publico Coloniae clavili cecinit. Pater eius praenuntiavit puerum tantum sex annos natum esse quo puerulus Ludovicus etiam mirior videretur. Qua de causa Beethoven se ipse usque ad adultam aetatem pro iuniore habitus est.

Primus Ludovici praestans magister fuit Christianus Gottlob Neefe.

Anno 1782 undecimum annum agens Beethoven primum opus edidit.

Beethoven, anno 1801, anno aetatis 31, a Carolo Riedel pictus

Anno 1787 primum iter Vindobonam fecit, auctore comite Ferdinando von Waldstein. Fertur Vindobonae Beethoven fugaciter Mozart invenire, sed huius rei non est ullum certum testimonium. Sencundum fabulam Mozart dixisset: "Mementote nomen eius; per orbem terrarum divulgabitur". Paulo post quam Vindobonam pervenit, nuntium per patris litteras accepit matrem grave aegrotam esse eique Bonnam redeundum esse. Mater denique phthisi mortua est die 17 Iulii eius anni.

Anno 1792 princeps elector Bonnensis Beethoven sumptibus suppeditavit ad secundum iter Vindobonam faciendum. Ibidem Beethoven totam vitam versabitur.

Vindobonae Beethoven discipulus compositionis Iosephi Haydn, contrapuncti Iohannis Georgii Albrechtsberger, cantus Antonii Salieri fuit.

Vicesimum quintum annum agens primum opus magni ponderis edidit: tria tricinia clavili, violinae, et violae gravi op. 1.

Aedes ubi Beethoven Testamentum Sancti Loci scripsit

Anno 1800 Vindobonae suam primam symphoniam moderatus est. Paulo post audiendi sensus eius corrumpi coepit, quapropter anno 1802 Testamentum Sancti Loci (Heiligenstadt) scripsit, in quo de sua desperatione loquitur.

Hac tempestate novum genus Beethovenianum incipit, quod e tertia symphonia, Heroica nuncupata, heroicum appellatur. Primum Beethoven hanc symphoniam Napoleoni, qui ei admirationi erat, dedicare volebat, sed postquam ei cognitum est Napoleonem se ipsum imperatorem appellatum esse, Beethoven ira accensus primam inscriptionem e libello delevit et in novam "Heroicam" mutavit. Symphonia Heroica primum publico 7 aprilis 1805 prolata est.

Materies prima symphoniae quintae

Hoc tempore tres Maecenates ex nobilitate, id est, archidux Rodolphus, princeps Lobkowitz, princepsque Lichnowsky, constituerunt ei annua praestare.

Anno 1812 Beethoven iter in aquas calidas Teplice fecit ibique Iohannem Wolfgangum von Goethe cognovit. Fertur Beethoven serviles mores Goethe odisse.

Post fratris Caroli mortem 15 novembris 1815 Beethoven constituit eius filii tutorem fieri, qui tum novem annos natus erat. Carolus frater per testamentum Beethoven suum filium, cui nomen quoque Carolus erat, in custodiam tradiderat, sed in lecto mortis coniunctam filii custodiam cum sua uxore Iohanna statuit. Insequentibus annis Beethoven, qui fratriam abhorrebat, adeo omnes vires suas in custodia obtinenda posuit ut paene musicam scripsit. Beethoven tandem unus tutor Caroli nuncupatus est.

Beethoven postremos annos surditatis causa paene omnino semotus degit. Tantum paucis amicis utebatur "colloquiorum libellorum" auxilio.

Symphonia 9 "Choralis" primum publico 7 Maii 1824 prolata est. Ultimam partem huius symphoniae finitur in musicam redditum An die Freude (Pro Gaudio), poema Friderici Schiller, quod incipit "Freude, schöner Götterfunken" ('Gaudium, pulchra scintilla divina'). Haec melodia hymnus Unionis Europaeae ("Hymnus Europae"), verbis novis "Est Europa nunc unita," facta est.

Opera


Opera clarissima

Scripsit Beethoven, inter alia, 32 sonatas pro clavile, 10 pro violina, 5 pro violoncello, unam pro cornu; 16 quadricinia pro chordophonis; 9 symphonias; unam operam.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum van Beethoven spectant.

Bibliographia

  • Bois, Mario. 2005. Beethoven et l'hymne de l'Europe: Genèse et destin de l'hymne à la joie. Biarritz: Séguier. ISBN 2840493950
  • Burnham, Scott, et Michael P.Steinberg. 2000. Beethoven and His World. Princeton: Princeton University Press. ISBN 0691070725
  • Caeyers, Jan. 2009. Beethoven: een biografie. Amstelodami: De Bezige Bij. ISBN 9789023429067
  • Clive, Peter. 2001. Beethoven and His World: A Biographical Dictionary. Oxford University Press. ISBN 0-19-816672-9.
  • Cooper, Barry. 2008. Beethoven. Oxford University Press US. ISBN 978-0-19-531331-4.
  • Drake, Kenneth. 1994. The Beethoven Sonatas and the Creative Experience. Bloomington: Indiana University Press. ISBN 025331822X
  • Guerrieri, Matthew. 2012. The First Four Notes: Beethoven's Fifth and the Human Imagination. Novi Eboraci: Knopf. ISBN 9780307593283
  • Klemm, Hans-Georg. 2011. Echte Kunst ist eigensinnig!: das Leben des Ludwig von Beethoven. Darmstadt: Primus-Verlag. ISBN 9783896787712
  • Landon, H. C. Robbins, et August Göllerich. 1970 Beethoven: a documentary study. Macmillan. OCLC 87180.
  • Lockwood, Lewis B. 2005. Beethoven: The Music and the Life. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 978-0-393-32638-3.
  • Morris, Edmund. 2005. Beethoven: The Universal Composer. Novi Eboraci: Atlas Books/HarperCollins. ISBN 9780060759742
  • Sachs, Harvey. 2010. The Ninth: Beethoven and the World in 1824. Londini: Faber. ISBN 978-0-571-22145-5.
  • Skowroneck, Tilman. 2010. Beethoven the Pianist. Cantabridgiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521119597
  • Solomon, Maynard. 2001. Beethoven. Ed. 2a. Novi Eboraci: Schirmer Books. ISBN 0-8256-7268-6.
  • Stanley, Glenn, ed. 2000. The Cambridge Companion to Beethoven. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-58074-9.
  • Wallace, Robin. 1986. Beethoven's Critics: Aesthetic Dilemmas and Resolutions During the Composer's Lifetime. Cantabridgiae: Cambridge University Press. ISBN 0521306620


Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link GA Formula:Link GA Formula:Link GA