Quantum redactiones paginae "Renovatio Carolingiana" differant
mNo edit summary |
mNo edit summary |
||
Linea 1: | Linea 1: | ||
{{L1}} |
|||
[[Fasciculus:Torhalle Kloster Lorsch.jpg|thumb|Aula portaria Laureshamii]] |
[[Fasciculus:Torhalle Kloster Lorsch.jpg|thumb|Aula portaria Laureshamii]] |
||
[[Fasciculus:Königsthron Aachener Dom.jpg|thumb|Sella imperialis in Ecclesia Aquensis]] |
[[Fasciculus:Königsthron Aachener Dom.jpg|thumb|Sella imperialis in Ecclesia Aquensis]] |
Emendatio ex 18:31, 23 Aprilis 2014
Renovatio Carolingiana designat incrementum artium et scientiae sub tutela imperatorum Carolingorum, praecipue sub dominatu Caroli Magni, quapropter etiam scientia, observantia Latinae linguae et architectura denuo florebant.
Contextus
Aetate Merovingiana homines Europae occidentalis scientiae Romanae, urbanitatis, institutionum ecclesiasticarum, liturgiae atque litterarum antiquarum magna ex parte obliti sunt, etiam educatio scholastica ex 5. saeculo ubique in Europa extincta fuit. Tradunt eo tempore ne sacerdotes quidem loquendae Latinae linguae periti fuerunt hactenus, ne recte Paternostrum praedicare possent. Litterarum antiquitatis, immo etiam textus scriptorum Christianorum huius temporis, maxima pars in oblivionem delapsi sunt. Ex extremo 6. saeculo usque ad 8. saeculum nullas recursiones ad textus huius aetatis reperimus.
Renovatio artium
Carolus Magnus ex fere anno 777 a.C. multos doctos, quorum imprimis (Alcuinus, Paulinus Aquileiensis, Paulus Diaconus, Theodulfus Aurelianensis) exstant, in palatio suo congregavit, quare schola regia multos annos caput omnium scholarum in disciplinis theologiae, historiae ac poesiae facta est.
Scientia
Inter studia gregis doctorum hominum praeservandarum atque propagandarum scientiarum haec imprimis nominanda sunt:
- Institutio bibliothecae regiae, quae omnia scripta „sacrae“ et „saecularium litterarum“, i.e. illa Christianorum atque veterum auctorum, continuit
- Inventio novae scripturae Minuscula Carolingiana nominatae
- collectio atque reproductio litterarum operum veterum auctorum Romanorum
- divulgatio textus officialis litterarum sacrum (e.g. Bibliae Alcuini), Sacramentarii et Regulae Benedicti)
- Edicta et Capitularia, quibus monasteria ecclesiaeque monitae sunt, ut maiorem operam litteris darent (e.g. Epistula de litteris colendis vel Admonitio generalis anno 789 edita)
- Renovatio scientiae Romana in disciplina architecturae atque artium.