Quantum redactiones paginae "Castra carceralia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m "{{CommuniaCat|Concentration camps|castra carceralia}}" et "en:Internment#Concentration camp" addit.
No edit summary
Linea 3: Linea 3:
[[Fasciculus:Gate KZ Buchenwald.jpg|thumb|upright=1.5|In castris ad [[Vimarium]] positis nomine ''Buchenwald'' ('Fagorum silva') titulus fuit ''Jedem das Seine'' ('suum cuique').]]
[[Fasciculus:Gate KZ Buchenwald.jpg|thumb|upright=1.5|In castris ad [[Vimarium]] positis nomine ''Buchenwald'' ('Fagorum silva') titulus fuit ''Jedem das Seine'' ('suum cuique').]]

'''Castra carceralia'''<ref>[http://yle.fi/radio1/tiede/nuntii_latini/mugabe_potestatem_non_dimittit_41939.html ''Nuntii Latini'' 9 Aug. 2013]; [http://yle.fi/radio1/tiede/nuntii_latini/typhon_haiyan_philippinas_vastavit_43284.html ''Nuntii Latini'' 15. Nov. 2013]; [[Ebbe Vilborg]], ''Norstedts svensk-latinska ordbok'', editio secunda, 2009.</ref> sunt ergastula in unum cogendis, concludendis, custodiendis captivis, qui, quamvis nullius sceleris damnati aut accusati sint, aut propter originem suam aut propter fidem suam aut quod aliter de re publica sentiunt quam penes quos summa potestas est, odio habentur.
'''Castra carceralia'''<ref>[http://yle.fi/radio1/tiede/nuntii_latini/mugabe_potestatem_non_dimittit_41939.html ''Nuntii Latini'' 9 Aug. 2013]; [http://yle.fi/radio1/tiede/nuntii_latini/typhon_haiyan_philippinas_vastavit_43284.html ''Nuntii Latini'' 15. Nov. 2013]; [[Ebbe Vilborg]], ''Norstedts svensk-latinska ordbok'', editio secunda, 2009.</ref> sunt ergastula in unum cogendis, concludendis, custodiendis captivis, qui, quamvis nullius sceleris damnati aut accusati sint, aut propter originem suam aut propter fidem suam vel quod aliter de re publica sentiunt quam illi penes quos summa potestas est, odio habentur.

Quae cum quasi ad iniuriae exemplum maximae [[saeculum 19|saeculo XIX]] semel atque iterum in diversis mundi partibus instituta essent, tamen numquam generi humano maiorem incusserunt terrorem quam cum tempore [[secundum bellum mundanum|belli per totum orbem terrarum gesti alterius]] a [[Germania|Germanis]] per [[Europa]]m disponerentur, ut cum [[zigani]], [[homophylophilia|homosexuales]], et [[invaliditas|homines debiles]] tum [[Iudaei]] illuc coacti labore debilitarentur et catervatim [[Shoa|extinguerentur]]. Quorum omnium notissima illa carceralia [[Auschwitz (castra carceralia)|Ausviciana]] sunt, in quibus ad decies centena milia hominum per cruciatus esse necatos veri simile est.

Emendatio ex 19:48, 15 Aprilis 2014

Ausvicianorum castrorum carceralium porta, qua ad recentiorem castrorum partem aditus est. Quae pars Germanice Birkenau appellata est.
In titulis supra portis nonnullorum castrorum haec verba per ironiam inscripta erant: Arbeit macht frei ('labor liberat'). Hac in imagine porta videri potest, qua in vetustiorem partem carceralium Ausvicianorum intras. Hoc imaginis aedificium pars carceralium fuit quae iam aetate Francisci Iosephi eius nominis primi aedificata erant.
In castris ad Vimarium positis nomine Buchenwald ('Fagorum silva') titulus fuit Jedem das Seine ('suum cuique').

Castra carceralia[1] sunt ergastula in unum cogendis, concludendis, custodiendis captivis, qui, quamvis nullius sceleris damnati aut accusati sint, aut propter originem suam aut propter fidem suam vel quod aliter de re publica sentiunt quam illi penes quos summa potestas est, odio habentur.

Quae cum quasi ad iniuriae exemplum maximae saeculo XIX semel atque iterum in diversis mundi partibus instituta essent, tamen numquam generi humano maiorem incusserunt terrorem quam cum tempore belli per totum orbem terrarum gesti alterius a Germanis per Europam disponerentur, ut cum zigani, homosexuales, et homines debiles tum Iudaei illuc coacti labore debilitarentur et catervatim extinguerentur. Quorum omnium notissima illa carceralia Ausviciana sunt, in quibus ad decies centena milia hominum per cruciatus esse necatos veri simile est.

Carceralibus similia castra Russice breviter GULAG appellata Iosepho Stalin auctore non tam ad homines interficiendos quam ad vires et labores eorum exhauriendos excogitata sunt, quamvis mediis saeculi XX decenniis et in illis ingens captivorum multitudo mortem obierit.

Nomen "castrorum carceralium" primo in usu erat apud Anglos qui in bello Boerico captivos et cives Boericos ibi coegerunt.

Pelliculae

Notae

  1. Nuntii Latini 9 Aug. 2013; Nuntii Latini 15. Nov. 2013; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad castra carceralia spectant.