Quantum redactiones paginae "Cornu" differant
Content deleted Content added
mNo edit summary |
dispositio pagellae |
||
Linea 3: | Linea 3: | ||
[[Fasciculus:Male impala profile.jpg|thumb|200px|Cornua [[impala]]e]] |
[[Fasciculus:Male impala profile.jpg|thumb|200px|Cornua [[impala]]e]] |
||
[[Fasciculus:Erkencho del norte.jpg|thumb|200px|left|Cornu ut [[instrumentum musicum]]]] |
[[Fasciculus:Erkencho del norte.jpg|thumb|200px|left|Cornu ut [[instrumentum musicum]]]] |
||
[[Fasciculus:Lyre1913.jpg|thumb|200px |
[[Fasciculus:Lyre1913.jpg|thumb|200px|Cornua lyrae (lyra ad dextram)]] |
||
[[Fasciculus:Serengeti Bueffel1.jpg|thumb|200px|Cornu ''[[Syncerus caffer|Synceri cafferis]]'']] |
[[Fasciculus:Serengeti Bueffel1.jpg|thumb|200px|Cornu ''[[Syncerus caffer|Synceri cafferis]]'']] |
||
Emendatio ex 14:52, 8 Aprilis 2014
Vide etiam paginam discretivam: Cornu (discretiva)
Cornu[1] est rigida acutaque prominentia ossea aut ceratinea, quae ex capite bestiarum aliquarum, praesertim artiodactylorum, consurgit. Alia cornigera, sicut rhinoceros unicornis, cornu unum habent, alia bicornia sunt. Praeterea, in capite nonnullorum reptilium, inter quae Bitis cornuta, sunt vera cornua parvula, et olim quidem dinosauriorum herbivororum multorum. In mythologia unicornis unum rectum et admodum longum cornu habet.
Sensu latiore cornu res (1.) similes forma, (2.) ex cornu factas significat, sicut
- per metaphoram: alam exercitus,[2] lunam crescentem,[3] ramos fluviales,[4] flexum litoris portum ligulamve facientem,[5] conum galeae in quo cristae positae erant,[6] summum montem,[7] dentes elephantorum,[8] antennam insecti,[9] verrucam capitis,[10] etc.
- per metonymiam: membranam oculi,[11] ungulam,[12] rostrum aviarium,[13] arcum,[14] instrumentum inflatile,[15][16] latera lyrae,[17] lecythum olei,[18] infundibulum,[19] etc.
Notae
- ↑ Cornu (-us, n.) apud omnes fere auctores; cornum forma additicia in nominativo/accusativo singulari invenitur, sicut Ov. Met. 2.874 [alibi cornu]; Col. Rust. 6.2.7 per cornum [sed per cornu quinquies]; etc.
- ↑ Caes. Gall. 1.52 et alibi; Liv. 9.40.3 et alibi
- ↑ Verg. Georg. 1.433; Ov. Met. 1.11; 2.117
- ↑ Ov. Met. 9.774. Unde fit, ut di fluviales sicut Achelous (Ov. Am. 3.6.35; Stat. Theb. 7.416) et Eridanus (Verg. Georg. 4.371) cornigeri depingerentur.
- ↑ Cic. Att. 9.14.1; Ov. Met. 5.410
- ↑ Verg. Aen. 12.89; Liv. 27.33.2)
- ↑ Stat. Theb. 5.532; Curt. 3.4.4
- ↑ Varro, Lat. 7.39; Plin. Nat. 18.2
- ↑ Plin. Nat. 9.95 et alibi,
- ↑ Hor. Sat. 1.5.58
- ↑ Plin. Nat. 11.148
- ↑ Cato, Agr. 72; Verg. Georg. 3.88
- ↑ Ov. Met. 14.502
- ↑ Verg. Buc. 10.59; Ov. Met. 5.383
- ↑ Lucr. 2.620; Verg. Aen. 7.615; Ov. Met. 1.98; 3.533; Hor. Carm. 1.18.14; 2.1.17
- ↑ Varro, Lat. 5.117 "cornua, quod ea, quae nunc sunt ex aere, tunc fiebant bubulo e cornu.
- ↑ Cic. N.D. 2.57.144; 2.59.149
- ↑ Hor. Sat. 2.2.61
- ↑ Verg. Georg. 3.509; Col. Rust. 6.2.7
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad cornua spectant. |