Quantum redactiones paginae "Communitates ecclesiales de basi" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
MARCVS (disputatio | conlationes)
No edit summary
 
Linea 1: Linea 1:
'''Communitates ecclesiales de basi'''<ref>[http://www.vatican.va/holy_father/john_paul_ii/encyclicals/documents/hf_jp-ii_enc_07121990_redemptoris-missio_lt.html Litterae Encyclicae ''Redemptoris Missio'', 51]</ref> in [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesia Catholica]]<ref> Etiam extra eam similes communitates exstant, quae hic non tractantur.</ref> sunt parvi [[Christianus|christianorum]] greges minus formaliter constituti intra alicuius [[paroecia]]e dicionem. Ex vicinis plerumque tales parvi coetus constant, qui statis temporibus (exempli gratia octavo quoque [[Dies|die]] —eodem scilicet semper [[Hebdomas|hebdomadis]] die—, eademque diei [[hora]]) in privatis plerumque aedibus ad [[Deus|Deum]] orandum, ad [[Biblia|Bibliorum]] lectioni vacandum, ad catechesim tradendam nec non ad meditationes de [[religio]]ne atque de sua cuiusque vita in lumine fidei cum aliis communicandas congregantur.
'''Communitates ecclesiales de basi'''<ref>[http://www.vatican.va/holy_father/john_paul_ii/encyclicals/documents/hf_jp-ii_enc_07121990_redemptoris-missio_lt.html Litterae Encyclicae ''Redemptoris Missio'', 51]</ref> in [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesia Catholica]]<ref> Etiam extra eam similes communitates exstant, quae hic non tractantur.</ref> sunt parvi [[Christianus|christianorum]] greges minus formaliter constituti intra alicuius [[paroecia]]e dicionem. Ex vicinis plerumque tales parvi coetus constant, qui statis temporibus (exempli gratia octavo quoque [[Dies|die]] —eodem scilicet semper [[Hebdomas|hebdomadis]] die— eademque diei [[hora]]) in privatis plerumque aedibus ad [[Deus|Deum]] orandum, ad [[Biblia|Bibliorum]] lectioni vacandum, ad catechesim tradendam nec non ad meditationes de [[religio]]ne atque de sua cuiusque vita in lumine fidei cum aliis communicandas congregantur.


Communitates ecclesiales de basi, ut in [[America Latina]] appellantur, saepe "parvae communitates christianae" et aliis titulis in [[Africa]] nuncupari solent.
Communitates ecclesiales de basi, ut in [[America Latina]] appellantur, saepe "parvae communitates christianae" et aliis titulis in [[Africa]] nuncupari solent.


Altera [[Saeculum 20|saeculi XX]] dimidia parte, paulo ante [[Concilium Vaticanum Secundum]] coactum, ut putatur, communitates ecclesiales de basi in [[Brasilia]] ortae sunt atque post concilium conclusum valde increbruerunt. In [[America Australis|Americae Meridianae]] praesertim et [[America Centralis|Mediae]] terris, sed etiam alibi, tales exigui catholicorum manipuli influxu [[cultura]]li [[Theologia liberationis|theologiae liberationis]] informantur, quod efficit ut pauperum et eorum qui iniustitiam patiuntur sublevatio ac defensio maximi sit in eis momenti et ponderis; nonnusquam autem, velut in ipsa America Latina, in plagis Africanis, in [[Asia]] et notabiliter in [[Philippinae|Insulis Philippinis]], ab [[Episcopus|episcoporum]] conferentiis saepe foventur.
Altera [[Saeculum 20|saeculi XX]] dimidia parte, paulo ante [[Concilium Vaticanum Secundum]] coactum, ut putatur, communitates ecclesiales de basi in [[Brasilia]] ortae sunt atque post concilium conclusum valde increbruerunt. In [[America Australis|Americae Meridianae]] praesertim et [[America Centralis|Mediae]] terris, sed etiam alibi, tales exigui catholicorum manipuli influxu [[cultura]]li [[Theologia liberationis|theologiae liberationis]] informantur, quod efficit ut pauperum et eorum qui iniustitiam patiuntur sublevatio ac defensio maximi in eis sit momenti et ponderis; nonnusquam autem, velut in ipsa America Latina, in plagis Africanis, in [[Asia]], et notabiliter in [[Philippinae|Insulis Philippinis]], ab [[Episcopus|episcoporum]] conferentiis saepe foventur.


==Notae==
==Notae==

Redactio novissime (die 28 Ianuarii 2014, hora 10:55) facta

Communitates ecclesiales de basi[1] in Ecclesia Catholica[2] sunt parvi christianorum greges minus formaliter constituti intra alicuius paroeciae dicionem. Ex vicinis plerumque tales parvi coetus constant, qui statis temporibus (exempli gratia octavo quoque die —eodem scilicet semper hebdomadis die— eademque diei hora) in privatis plerumque aedibus ad Deum orandum, ad Bibliorum lectioni vacandum, ad catechesim tradendam nec non ad meditationes de religione atque de sua cuiusque vita in lumine fidei cum aliis communicandas congregantur.

Communitates ecclesiales de basi, ut in America Latina appellantur, saepe "parvae communitates christianae" et aliis titulis in Africa nuncupari solent.

Altera saeculi XX dimidia parte, paulo ante Concilium Vaticanum Secundum coactum, ut putatur, communitates ecclesiales de basi in Brasilia ortae sunt atque post concilium conclusum valde increbruerunt. In Americae Meridianae praesertim et Mediae terris, sed etiam alibi, tales exigui catholicorum manipuli influxu culturali theologiae liberationis informantur, quod efficit ut pauperum et eorum qui iniustitiam patiuntur sublevatio ac defensio maximi in eis sit momenti et ponderis; nonnusquam autem, velut in ipsa America Latina, in plagis Africanis, in Asia, et notabiliter in Insulis Philippinis, ab episcoporum conferentiis saepe foventur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Litterae Encyclicae Redemptoris Missio, 51
  2. Etiam extra eam similes communitates exstant, quae hic non tractantur.