Quantum redactiones paginae "Arthurus (rex)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m Pars nova addit.
Linea 12: Linea 12:


== Arthurus in cultura populari ==
== Arthurus in cultura populari ==
Plurimae series televisificae et pelliculae de legendis Arthurianis sunt, ubi aut in legendis aut laxe in iis aguntur.
Plures [[series teelvisifica|series televisificae]], [[pellicula]]e, [[liber|libri]], et cetera, de legendis Arthurianis sunt, ubi aut in legendis aut laxe in iis aguntur.


== Notae ==
== Notae ==

Emendatio ex 16:49, 20 Ianuarii 2014

Arthurus cum equitibus suis ad mensam rotundam in castro suo Camelot sedet.
Arthurum regem, Petrus Vischer sculpsit.

Arthurus[1] (seu Arthur,[2] sive Arturus,[3] sive Arturius[4]) est rex celeberrimus mythologiae Britannicae. Rex Arthurus exemplum est regis et in bello et in pace optimi, sed multi pro incerto habent an re vera vixerit necne.

Arthurus floruisse dicitur saeculo VI, sed nomen Arthuri in nullo fonte historico eius saeculi legitur. Etiam Gildas, qui se natum praetendit eodem anno quo proelium ad montem Badonicum commissum sit, nomen ducis huius proelii omittit. Nennius autem, saeculo IX scribens, hoc proelium inter bella Arthuri nominat. Saeculis XI, XII, XIII multae mythistoriae de vita Arthuri scriptae sunt in Cambria, Francia, Anglia; id genus fabularum poetae Francici Matière de Bretagne appellabant,[5] scilicet "Res Britanniae".

Etiam titulus regis, a multis Arthuro datus, incertissimus est. In fontibus antiquissimis et praecipue Cambricis cognomen regis numquam gerit, sed potius dux bellorum et apud Cambros ameraudur ("imperator, id est dux militaris") appellatur.

Mythologia Arthuriana

Arthurus possedit ensem mirabilem, Caliburnum appellatum.

Arthurus in cultura populari

Plures series televisificae, pelliculae, libri, et cetera, de legendis Arthurianis sunt, ubi aut in legendis aut laxe in iis aguntur.

Notae

Bibliographia

  • Roger Sherman Loomis, ed., Arthurian Literature in the Middle Ages: a collaborative history (Oxonii: Clarendon Press, 1959. ISBN 0-19-811588-1) (Anglice)

Vide etiam

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Arthurum regem spectant.

Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA