Quantum redactiones paginae "Codex Voynich" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 73: Linea 73:
=== Vilfredus M. Voynich ===
=== Vilfredus M. Voynich ===
Nonnulli Vilfredum Voynich putabant auctorem esse fraudis, sed litteras Georgii Baresch ad Athanasium Kircherus de Manuscripto tractantes istam refellut facultatem.
Nonnulli Vilfredum Voynich putabant auctorem esse fraudis, sed litteras Georgii Baresch ad Athanasium Kircherus de Manuscripto tractantes istam refellut facultatem.

== Notae ==
<references/>


==Vide etiam==
==Vide etiam==

Emendatio ex 15:58, 19 Ianuarii 2014

Pagina e Parte Biologica

Codex Voynich, qui a nomine inventoris Wilfridi Michaelis Voynich appellatur, est codex arcanus et dubiosus imaginibus parum claris et minime intelligibilibus ornatus.

Videtur scriptus esse ab auctore ignoto. Recens, numeratio densitatis carbonii 14 facta anno 2011 ab Universitare Arizonaze, demonstravit codicem esse in initio saeculi XVmi factum[1].

Tam litterae quibus exaratur quam eius lingua qua conscribitur a nemine adhuc intelliguntur.

Non pauci sunt eruditi qui de hoc libro manu scripto indagaverunt sed nemo eorum aliquod verbum interpretari valuit.

Voynich, qui bibliopola erat, emit eum anno 1912 in Italia apud Iesuitasqui biblothecae partem vendere volebant. Nunc in Bibliotheca Universitatis studiorum Yalensis servatur.

Habet 240 paginas membranaceas, sed paginae permultae perditae esse putantur . Calamo exarantur verba et imagines; imagines postea depictae sunt.

Hic liber ut Codex Rohonczi aliquid mirum in se habere videtur.

Imagines

Imagines sex generum sunt in libro manuscripto ita ut homines docti putent partes itidem sex esse quae de diversis rebus tractent. Unaquaeque pagina imagine saltem unica exornatur.

Partes manuscripti sunt:

  • Herbarium: in quo unaquaeque pagina imagines plantarum continet. Imagines istae mirae sunt propterea quod radices et folia et flores diversarum plantarum una stipula sustinet.
  • Pars Astronomica vel Astrologica: in qua diagrammata continentur cum imaginibus siderum astrorumque et planetarum et etiam constellationum zodiacalium.
  • Pars Biologica: in qua spissa scriptura, imagines parvae mulierum nudarum balneantium in balneis partium corporis humani similibus depinguntur.
  • Pars Cosmologica: In qua diagrammata plura sunt quorum natura non liquet atque tabula geographica cum insulis sex.
  • Pars Pharmaceutica: In qua sunt imagines partium plantarum (radicum, foliorum) et imagines lagoenarum pharmacopolae in marginibus.
  • Praescriptiones: Docti putant esse praescriptiones vel praecepta alchemica ad potiones nonnullas conficiendas.

Scriptura

Chirographi Voynich exemplar.

Liber videtur sinistrorsum scriptus esse. Scriptura fluere videtur, sicuti scriba intellexisset quid scripsisset. Sunt in libro manu scripto 170.000 litterae e quibus circiter 25 diversae litterae distinguuntur. Verba circiter 35 000 inveniuntur. Nonnulli putant codicem illlum herbarium esse vel alchemicum aut astrologicum librum. Quod attinet ad linguam qua scribitur inter se differunt homines periti. Fieri potest ut sit:

Historia

Primi possessores huius libri miri putabant eum a Rogerio Bacone (1214–1294) scriptum fuisse, nam similis est Herbarii Parvi (Anglice A little herbal) ab auctore Anglo Antonio Ascham anno 1550 scripti.

Nonnulli Rudolphum II Imperatorem (1552-1612) et Iacobum Sinapium (qui manuscriptum possedit ab anno 1612 usque ad 1622) putant possesores fuisse. Iacobus Sinapius, si huic narrationi fidere licet, dedit Georgio Braschio librum manu scriptum anno 1622, qui hunc possedit usque ad annum 1665. Georgii Braschii unica mentio fit in litteris ab Iohanne Marco ad Athanasium Kircherus scriptis. Iohannes Marcus possedit manuscriptum anno 1665 et Athanasius Kircherus eum habuit ab anno 1665 usque ad mortem (quae anno 1680 evenit). Athanasius Kircherus, vir eruditissimus, non valuit interpretationem libri dare. A die mortis eius, hic liber remansit in bibliotheca Collegii Romani quod temporibus nostris Pontificia Universitas Gregoriana nuncupatur, usque ad annum 1912, cum Vilfredus M. Voynich (1865–1930) eum emit. Anno 1930 vidua Vilfredi Voynich librum manuscriptum recepit et anno 1961 Iohanni Petro Kraus vendidit. Ab anno 1969 in bibliotheca Universitatis Yalensis servatur.

Coniecturae quae de auctore factae sunt

Ante datationes a densitate carbonii 14 anno 2011 effectas, multae hypotheses de auctore hariolabantur.

Ita docti putaverunt auctores esse qui sequntur :

Rogerius Bacon

Rogerius Bacon

Littera Iohannis Marci anno 1665 scripta ad Athanasium Kircherus dicit ut, secundum Raphaelum Mnishovsky, Imperator Rudolphus II emit manuscriptum. Littera dicit etiam ut “ille” (aut Rudolphus aut Raphael) putabat eruditum Rogerium Baconem auctorem esse. Vilfredus Voynich ipse hoc credebat.

Ioannes Dee

Ioannes Dee

Vilfredus Voynich, Rogerium Baconem auctorem putans, credebat ut Ioannes Dee manuscriptum Rudolpho II Imperatori vendiderat. Ioannes Dee mathematicus et astrologus erat in aula Reginae Elisabethae I. Ioannes Dee multa Baconis manuscripta habebat. Ioannes Dee et comes Eduardus Kelley, qui se dicebat vatem esse, vixerunt Bohemia ubi serviverunt Rudolpho II. Ioannes Dee potuit librum scribere et Imperatori vendere, sed nulla mentio est manuscripti in documenta sua.

Eduardus Kelley

Eduardus Kelley

Eduardus Kelley erat alchemista Anglicus et comes erat Ioannis Dee Pragae. Se dicebat esse capacem e cupro aureum fabricandi. Ille quoque potuit librum scribere et id Imperatori vendere.

Iacobus Sinapius

In pagina prima manuscripti signatura inventa est Iacobi Sinapii, qui medicus erat Rudolphi II et herbolarius et curator hortorum botanicorum. Vilfredus Voynich eum putabat possesor fuisse sed nonnulli eum putant auctorem. Signatura tamen ista dissimilis est signaturae Sinapii inventae in documentis aliis.

Iohannes Marcus

Iohannes Marcus Athanasium Kircherum novit anno 1638 et per 27 annos eruditi ambo litteras scripserunt reciprocas. Potuit librum scribere ad Athanasium Kircherus fallendum.

Raphael Mnishovsky

Raphael Mnishovsky, amicus Iohannis Marci, qui Baconem putabat auctorem esse, cryptographus erat et potui librum scribere ad codices suos probandos.

Antonius Ascham

Nonnulli putant Antonium Ascham auctorem esse, qui “Herbarium Parvum” scripsit, quod similis est Manuscripti Voinicensis.

Vilfredus M. Voynich

Nonnulli Vilfredum Voynich putabant auctorem esse fraudis, sed litteras Georgii Baresch ad Athanasium Kircherus de Manuscripto tractantes istam refellut facultatem.

Notae

Vide etiam

Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA

Formula:Link FA

Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link GA