Quantum redactiones paginae "Classificatio biologica" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 99 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q11398 sunt
m automaton: {{Reflist}} -> <references />; mutationes minores
Linea 34: Linea 34:
== Notae ==
== Notae ==
<references />
{{reflist}}
== Bibliographia ==
== Bibliographia ==
Linea 42: Linea 42:
* [http://www.catalogueoflife.org/annual-checklist/2008/browse_taxa.php Species 2000 & ITIS Catalogue of Life 2008.]
* [http://www.catalogueoflife.org/annual-checklist/2008/browse_taxa.php Species 2000 & ITIS Catalogue of Life 2008.]
* Stafleau, F. A. [[1971]]. ''Linnaeus and the Linnaeans: The Spreading of Their Ideas in Systematic Botany, 1753–1789.'' Utrecht: Oosthoek.
* Stafleau, F. A. [[1971]]. ''Linnaeus and the Linnaeans: The Spreading of Their Ideas in Systematic Botany, 1753–1789.'' Utrecht: Oosthoek.
{{1000 paginae}}


[[Categoria:Biologia]]
[[Categoria:Biologia]]
[[Categoria:Classificatio scientifica| ]]
[[Categoria:Classificatio scientifica| ]]
[[Categoria:Systemata classificationis]]
[[Categoria:Systemata classificationis]]
{{1000 paginae}}


[[de:Taxonomie#Taxonomie in der Biologie]]
[[de:Taxonomie#Taxonomie in der Biologie]]

Emendatio ex 17:43, 29 Decembris 2013

Tabula regni animalium, e libro Linnaei Systema Naturae titulo, anno 1735.

Classificatio biologica, vel scientifica in biologia classificatio, est ratio qua biologi organismos digerunt et secundum typum biologicum, sicut genus speciesque, rite describunt. Ea est exemplum taxinomiae scientificae, sed a taxinomia vulgare distinguenda est, quae fundamento scientifico caret.

Hodierna classificatio biologica deducitur ex opere Caroli Linnaei, qui species secundum communes proprietates physicas digessit. Suae dispositiones postea retractatae sunt ut eae cum Darwiniana descensus communis regulis melius congruant. Phylogenetica molecularis, quae pro rebus investigandis sequentiis DNA utitur, multas emendationes recentiores egit et haud dubie agendo continuabit. Classificatio biologica ad scientiam systematicae biologicae pertinet.

Gradus taxinomici

In classificatione biologica, gradus est positio (vel positio relativa) in hierarchia taxinomica. Septem primi gradus taxinomici ab internationalibus nominum biologicorum legibus definiuntur: regnum, phylum, classis, ordo, familia, genus, species. Dominium, gradus super regnum, populo recentioribus annis gratum fit, sed inter leges non iam accipitur.

Gravissimus gradus est species, proximus genus, et deinde familia. Aliquando, sed raro, terminus "categoriae taxinomicae" contra gradum adhibetur.

Regna et dominia

. . . Dominia sunt grex novior. Systema trium dominiorum excogitatum est anno 1990, sed celeriter non late acceptum est. Plurimi biologi systema regnorum quinque adhibent, sed multi systema trium adhibent. Prima proprietas rationis trium dominiorum est separatio Archaeorum et Bacteriorum, olim in singulo regno Bacteriis digestorum (regno aliquando appellato Moneris). Ergo, tria vitae dominia habetur Archaea, Bacteria, Eukaryota (quae comprehendunt eukaryotes, quibus sunt nuclei.[1] Perpauci scientistae Archaea ut regnum sextum addunt, sed rationem dominiorum reiciunt.


Classificatio biologica vdr
Imperium
  Regio
   
     
       
         
           
             
               


Vide etiam

Notae

  1. Vide praecipue paginas 45, 78, 555 libri Assembling the Tree of Life a Joel Cracraft et Michael J. Donaghue, editi (Oxoniae: Oxford University Press, 2004).

Bibliographia

  • Atran, S. 1990. Cognitive Foundations of Natural History: Towards an Anthropology of Science. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-37293-3, 0521372933.
  • Larson, J. L. 1971. Reason and Experience: The Representation of Natural Order in the Work of Carl von Linne. Berkeley Californiae: University of California Press.
  • Schuh, R. T., et A. V. Z. Brower. 2009. Biological Systematics: Principles and Applications. Ed. 2a. Cornell University Press. ISBN 978-0-8014-4799-0.
  • Species 2000 & ITIS Catalogue of Life 2008.
  • Stafleau, F. A. 1971. Linnaeus and the Linnaeans: The Spreading of Their Ideas in Systematic Botany, 1753–1789. Utrecht: Oosthoek.