Quantum redactiones paginae "Peditum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q160184 sunt
m automaton: {{Reflist}} -> <references />
Linea 16: Linea 16:


== Notae ==
== Notae ==
<references />
{{reflist}}


{{Stipula}}
{{Stipula}}

Emendatio ex 17:43, 29 Decembris 2013

Pēdĭtum (-i n.)[1] vel crepitus (-ūs m.)[2] (plenius crepitus ventris[3]) est sonitus e culo emissus. Expulsio aeris e ventre sine crepitu nomine "flātus (-ūs m.) ventris"[4] verboque "vissio"[5] distinguitur.

Eruditorum gravissimae sententiae

Suetonius, in vita Claudii, 32: "Dicitur—inquit—etiam meditatus edictum, quo veniam daret flatum crepitumque ventris in convivio emittendi, cum periclitatum quendam pro pudore ex continentia reppulisset."

Erasmus, Adagia, Tussis pro crepitu: "Dici solitum, quoties aliquis perplexus aliud pro alio simulat—veluti si quis in adulterae domo deprehensus fingeret se quippiam mercatum venisse. Translatum ab iis, qui crepitum clara tussi dissimulant, quod genus homines etiam hoc tempore non raro magno cum riso deprehenduntur."

Musa macaronica libenter crepitus memorat; sic Theophilus Folengo in Baldi libro VI, 285:

En ventosa sibi scoccat deretro corezzam . . .
At quia post crepitum veri nasantur odores
Qui nec aquam vitam, qui nec salmistria, qui nec
Materias alias pro sbombardare trovatas
Ederat, ast aium, scalognas, porra, cipollas
Omnibus extemplo patuit magagna Tognazzi.

Notae

  1. Catulli liber 54.3.
  2. Ciceronis Epistulae ad familiares 9.22.5 etc.
  3. Suetonii De vita Caesarum "Divus Claudius" 32.
  4. Suetonii De vita Caesarum "Divus Claudius" 32.
  5. Cf. Ciceronis Epistulae ad familiares 9.22.4 (verbo ipso non utens).

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!