Jump to content

Quantum redactiones paginae "Norbertus Lammert" differant

No edit summary
 
== Cursus honorum ==
Anno [[1964]] sodalis [[Unio iuvenilis|Unionis Iuvenilis]] factus est et anno [[1966]] etiam factionis CDU. Ab anno [[1975]] decurio Bochi erat et ab anno [[1978]] (ad usque [[2006]]) in praesidio CDU [[Rhenania Septentrionalis-Vestfalia|Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae]] et ad hunc diem inter praesides CDU est, ab anno [[1980]] legatus [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] est. [[21 Aprilis]] [[1989]] secretarius statalis in [[Administer Foederalis Eruditionis et Scientiae|Administerio Foederali Eruditionis et Scientiae]] nominatus et [[17 Novembris]] [[1994]] eundem magistratum in [[Administer Foederalis Oeconomiae|Administerio Foederali Oeconomiae]], ab anno [[1997]] in [[Administer Foederalis Oeconomiae|Administerio Foederali Commeatus et Aedificiorum]] administrabat. Anno [[1998]] post electionem Dietae Foederalis a CDU factione perditam administerium reliquit. [[17 Octobris]] [[2002]] praeses vicarius Dietae Foederalis, [[17 Octobris]] [[2005]] praeses electus est. Hunc magistratum et post electionem anni [[2009]] administrat. Die [[22 Septembris]] [[2013]] iterum legatus ad Dietam Foederalem electus est<ref>[http://www.bundeswahlleiter.de/de/bundestagswahlen/BTW_BUND_13/ergebnisse/gewaehlte/alphabetisch/gewaehlte_alphabetisch-l.html www.bundeswahlleiter.de]</ref> et die [[22 Octobris]] iterum praeses parlamenti electus est<ref>[http://web.de/magazine/bundestagswahl/aktuell/18104270-bundestag.html web.de die 22 Octobris 2013].</ref>
 
== Nexus externi ==
64 228

recensiones