Quantum redactiones paginae "Ecclesia Nova" differant
No edit summary |
|||
Linea 86: | Linea 86: | ||
{{DEFAULTSORT:Nova Ecclesia}} |
{{DEFAULTSORT:Nova Ecclesia}} |
||
[[Categoria:Novi motus religiosi Christiani]]<!--recte a supercat of Nova Ecclesia--> |
[[Categoria:Novi motus religiosi Christiani]]<!--recte a supercat of Nova Ecclesia--> |
||
[[Categoria:Nova Ecclesia| ]] |
|||
[[Categoria:Swedenborgianismus]] |
[[Categoria:Swedenborgianismus]] |
||
[[Categoria:Sectae non trinitarianae]]<!-- |
[[Categoria:Sectae non trinitarianae]]<!-- |
Emendatio ex 18:02, 15 Octobris 2013
Ecclesia Nova, vel Swedenborgianismus,[1] est una ex nonnullis sectis Christianis per historiam cognatis quae se novum motum religiosum evolverunt, a scripturis Emanuelis Swedenborg (1688–1772) scientistae et theologi Suecici effectum. Swedenborg dixit se revelationem ex Iesu Christo expertum fuisse quam per continuas imagines caelestes annos saltem viginti quinque acceptas viderat. Praedicavit in scripturis Deum in loco usitatae ecclesiae Christianae Novam Ecclesiam substituere, quae Deum in una persona (Iesu Christo) venerari debet. Nova Ecclesia docet necesse esse quoque homini paenitentia, correctione, et vitae regeneratione una agere.[2] Motus in fide conditus est Deum Swedenborg ipsi explanavisse spirituales Bibliorum Sacrorum significationes ut via veritatis Secundi Iesu Adventus patefactae. Swedenborg postulavit suas scripturas inspirationem divinam habuisse,[3] et sectatores credunt Swedenborg ipsum Iudicium Ultimum in mundo spirituali cum inauguratione Novae Ecclesiae observavise.
Inter homines vel per scripturas Swedenborgianas vel per Novam Ecclesiam commotos sunt:
- Daniel Burnham, cuius parentes fuerunt Swedenborgiani
- Robertus Carter III, Swedenborgianus anno 1787 factus est
- Aaron Lufkin Dennison, coconditor Boston Watch Company et praecursor Americanae horologorum industriae
- Leonardus Gyllenhaal, entomologus et Swedenborgianus
- Stephanus Gyllenhaal, progenies Leonardi, Swedenborgianus alitus
- Helena Keller, Light in My Darkness scripsit, librum qui notiones Emanuelis Swedenborg suaset
- Iacobus Tyler Kent, physicus homoeopathicus Americanus saeculi undevicensimi
- Lucius Lyon
- Mehmet Oz
- Gulielmus Rainey Marshall, quintus gubernator Minnesotae
- Ludovica Wilson, conditor Al-Anon, Swedenborgiana alita
- Isaac Pitman Eques, notarum inventor
- Gulielmus Harbutt, plasticine inventor
- Ioannes "Ioannes Appleseed" Chapman, missionarius et praecursor qui malos per Medium Occidentalem Americae posuit
- Robertus Frost, poeta Americanus, in ecclesia baptizatus[4]
- Ernestus Georgius Trobridge, architectus et evolutor
Manent viginti quinque templa in Anglia et pauci ministri. Sectae saeculo undevicensimo erant plus quam centum templa in Britanniarum Regno, saepe grandissima templa modo Anglicanissima, magnis chancels. suggestibus lateralibus, et aris praedita. Paene omnia nunc excluduntur vel saeculo vicensimo refecta sunt. Nonnulla Londinii supersunt.
Vide etiam
Notae
- ↑ Etiam Swedenborgiani, Novi Christiani, Neodan-Christiani, Ecclesia Novi Christi, et Nova Domini Ecclesia.
- ↑ Emanuel Swedenborg, The True Christian Religion (1771), 3 voll., editio Rotchn (Novi Eboraci: Houghton, Mifflin and Company, 1907), in The Divine Revelation of the New Jerusalem (2012), n. 108, 330, 647.
- ↑ Doc. II, page 404
- ↑ Situs, www.shs.psr.edu.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Swedenborgianismum spectant. |
- Official website of the New Church
- Online library of New Church audio recordings
- Library of the Swedenborgian Church
- History of the New Church
- Heavenly Doctrines
- Digital Swedenborg Library
- Swedenborg Foundation Press
- Swedenborg Society
- Swedenborg Open Learning Centre
- Academy of the New Church Secondary Schools
- Swedenborgian House of Studies
- The New Church Theology
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |