Quantum redactiones paginae "Sacrum Romanum Imperium" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 110 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q12548 sunt
m bot: replacing {{Communia|Category:... with {{CommuniaCat|... in order to make future checks with d:Property:P373 much easier; mutationes minores
Linea 43: Linea 43:


== Alia coepta vicipaediae ==
== Alia coepta vicipaediae ==
{{communia|Category:Holy Roman Empire|Imperium Romanum Sacrum}}
{{CommuniaCat|Holy Roman Empire|Imperium Romanum Sacrum}}
{{victionarium}}
{{victionarium}}


Linea 51: Linea 51:
== Nota ==
== Nota ==
<references />
<references />

{{1000 paginae}}


[[Categoria:Historia Austriae]]
[[Categoria:Historia Austriae]]
[[Categoria:Medium aevum]]
[[Categoria:Medium aevum]]
{{1000 paginae}}
[[Categoria:Imperium Romanum Sacrum|!]]
[[Categoria:Imperium Romanum Sacrum|!]]



Emendatio ex 19:59, 30 Septembris 2013

"Imperium Sacrum cum omnibus membris".

Sacrum Romanum Imperium[1][2][3][4][5] siglis S.R.I. postea Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae[6] vel Sacrum Romanum Imperium Nationis Teutonicae[7] vel Sacrum Imperium Romanum[8][9][10][11][4][12] erat nomen ordinarium imperii, quod anno 962 Ottone I regente e imperio Francorum ortum exformabatur et stabat usque ad annum 1806.

Formula Imperium Romanum iam titulis propria erat Caroli Magni imperatoris, tum memoria Friderici I appendix Sacrum apparuit. In documentis lingua Theotisca primo exsistebat formula Heiliges Römisches Reich Carolo IV imperante (1254). Ex anno 1438 appendix Nationis Germanicae (lingua Theotisca deutscher Nation) inveniri potest, anno 1486 hunc titulum primo in lege utebantur. Ex anno 1512 ordinaria erat formula Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae aut Imperium Romanum Sacrum Nationis Germanicae. Corona dedicata a Francisco II die 6 Augusti 1806 anno imperium extinguebatur.

Titulus exprimit postulationem et esse sucessor imperii Romani pariterque imperator mundi et haec ad sacra augetur, in quibus dominatio est condita.

Forma Imperii

Progressus territorii imperii.

Imperium Romanum Sacrum erat sucessor imperii Francorum (quod "Regnum Teutonicorum" vel regnum Teutonicum quoque appellabatur). Quod erat autem constructio, quae numquam facta civitas est nationis, sicut Francia aut Britannia, et numquam illam ducere volebat propter cogitationum regressum historicarum. Usque ad pacem Westphalicam universum includebat spatium linguae Theotiscae et reges imperatoresque erant genere Theotisco; sed consistebat principatibus, quorum principes imperator imperii caput accipebant.

Expansione maxima imperium habebat maximam partam hodiernae Germaniae, Austriae, Sloveniae, Helvetiae, Lichtensteni, Belgiae, Bataviae, Luxemburgiae, Bohemiae, partem Franciae Euroam, partem aquilonam Italiae, partem Hesperiam Poloniae. Quam ob rem in imperio non modo lingua Theodisca (vel cuius sermones), sed etiam multae linguae Slavicae et Romanae, e quibus hodierna Francogallica et Italiana facta sunt, in usu erant. Lingua Latina erat viris doctis et ecclesiae.

Textus Institutaque

Erant instituta media, sicut Diaeta Imperii (Reichstag), Iudicium Imperii (Reichskammergericht), Concilium Aulae Imperii (Reichshofrat) et in bello collocatus Exercitus Imperialis (Reichsarmee), sed nulla administratio imperialis et nullum caput ordinarium. Propter servandam pacem in terra (Landfrieden) et rationes militares imperium divisum est in Circulos Imperii (Reichskreise).

Ab anno 1653 Ratisbona sedes Dietae Imperii semper fuit.

Temptatur condere administrationem (Reichsregiment) anno 1502, iterumque 1520 usque ad 1522, sed deerat iterum atque iterum rationibus oeconomicis. Imprimis pace facta Westphalensi 1648 imperium solum non fortiter continens societas erat regionum cum aequali iudicio; ut Samuel Pufendorf in De statu imperii germanici ad Laelium fratrem, dominum Trezolani, liber unus (editus alieno nomine „Severini de Monzambano Veronensis“ Genavae et Hagae) anno 1667 scripsit:

«Nihil ergo aliud restat, quam ut dicamus Germaniam esse irregulare aliquod corpus et monstro simile»

et autem Voltarius derisit: nec sacrum, nec Romanum, nec imperium. Collaboratio propinquior pluralismo principium et postremo dualismo Prussiae et Austriae deerat.

Imperium anno 1648 post pacem Vestfaliae.

Origo Nominis

Carolus Magnus, cum Imperator a Leone III Papa anno 800 coronatus esset, successionem antiqui imperii Romani, quae Translatio Imperii appellabatur, postulavit, quamquam historice aspiciens imperium Byzantii antiquo ex imperio Romano factum sit. Secundum Byzantinos novum Imperium Romanum ipso nominatum et nothum erat.

Cupido Caroli, ut imperium suum in Byzantium et Mauros contenderet, sua memoria exstitit. Eo mortuo autem differitas facta est inter morem Germanicum, dividendi imperii inter filios, et ecclesiam, cuius retulit unitas imperii propter rationes potestatis. Tandem mos contendit et imperium Francorum divisum est in imperium occasus, in terra hodiernae Franciae, et imperium ortus, in occidentali parte hodiernae Germaniae.

Dignitas imperialis in imperio orientali remansit, cum Otto I Magnus anno 962 propter expugnationes Italianas Romae imperatorem se coronare iussit. Sed imperium non iam sacrum erat. Necesse non erat imperatore papae potestate praestante. Imperator proporro species Dei in terra putabatur. Necessitas ergo id demonstrare non erat. Imperium erat sacrum.

Tam cum numen a imperatore in papam transisset propter certamen utriusque (1075-1122), imperator conatus est pro ipso hanc postulationem verbatim poscere. Sic Fridericus I Barbarossa imperio dedit titulum sacrum imperium.

Vide etiam

Alia coepta vicipaediae

Vicimedia Communia plura habent quae ad Imperium Romanum Sacrum spectant.

Nexus externi

Nota

  1. European Treaties Bearing on the History of the United States and Its ... By Frances Gardiner Davenport, Charles Oscar Paullin (Latine)
  2. Penny cyclopaedia of the Society for the Diffusion of Useful ..., Volumes 15-16 By Society for the Diffusion of Useful Knowledge (Great Britain)
  3. 'Rymer's Foedera with Syllabus: July-September 1416
  4. 4.0 4.1 Herby rycerstwa polskiego By Bartosz Paprocki (Latine, Polonice)
  5. LATINITAS Vaticana
  6. HOLY ROMAN EMPIRE (SACRUM ROMANUM IMPERIUM, HEILIGES RÖMISCHES REICH)
  7. Empire and order: the concept of empire, 800-1800 By James Muldoon
  8. *Latine: → DownloadsIPO: Lateinischer Originaltext nach APW III B 1/1 (1998)
  9. British and foreign state papers, Volume 2 By Great Britain. Foreign Office (Latine)
  10. Histoire ecclésiastique et civile du duché de Luxembourg et comté ..., Volume 7 By P. A. Kilian
  11. Die nichtarchivischen Handschriften der Signaturengruppe ..., Issues 191-992 By Eef Overgaauw
  12. Alia verba inveniuntur sicut imperium Romanum nationis Teutonicae Tractatus Ad Jus Publicum Sacri Romani Imperii ...: [Beigef. Werk (ohne Titelblatt): Tractatus II. De Antiqua Et Moderna Forma Regendi Romanum Jmperium Teutonicae Nationis Et Mediis Jdipsum In Meliorem Statum Colocandi / [Johann Georg Kieffer].]


Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link GA