Quantum redactiones paginae "Renovatio Carolingiana" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 25: Linea 25:
[[Categoria:Carolus Magnus]]
[[Categoria:Carolus Magnus]]
[[Categoria:Historia artis]]
[[Categoria:Historia artis]]
[[Categoria:Historia scientiae]]

Emendatio ex 08:50, 30 Septembris 2013

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Aula portaria Laureshamii
Sella imperialis in Ecclesia Aquensis
Codex Aureus Laureshamensis
Effigies Terentii
Minuscula Carolingiana

Renovatio Carolingiana designat incrementum artium et scientiae sub tutela imperatorum Carolingorum, praecipue sub dominatu Caroli Magni, quapropter etiam scientia, observantia Latinae linguae et architectura denuo florebant.

Contextus

Aetate Merovingiana homines Europae occidentalis scientiae Romanae, urbanitatis, institutionum ecclesiasticarum, liturgiae atque litterarum antiquarum magna ex parte obliti sunt, etiam educatio scholastica ex 5. saeculo ubique in Europa extincta fuit. Tradunt eo tempore ne sacerdotes quidem loquendae Latinae linguae periti fuerunt hactenus, ne recte Paternostrum praedicare possent. Litterarum antiquitatis, immo etiam textus scriptorum Christianorum huius temporis, maxima pars in oblivionem delapsi sunt. Ex extremo 6. saeculo usque ad 8. saeculum nullas recursiones ad textus huius aetatis reperimus.

Renovatio artium

Carolus Magnus ex fere anno 777 a.C. multos doctos, quorum imprimis (Alcuinus, Paulinus Aquileiensis, Paulus Diaconus, Theodulfus Aurelianensis) exstant, in palatio suo congregavit, quare schola regia multos annos caput omnium scholarum in disciplinis theologiae, historiae ac poesiae facta est.

Scientia

Inter studia gregis doctorum hominum praeservandarum atque propagandarum scientiarum haec imprimis nominanda sunt:

  • Institutio bibliothecae regiae, quae omnia scripta „sacrae“ et „saecularium litterarum“, i.e. illa Christianorum atque veterum auctorum, continuit
  • Inventio novae scripturae Minuscula Carolingiana nominatae
  • collectio atque reproductio litterarum operum veterum auctorum Romanorum
  • divulgatio textus officialis litterarum sacrum (e.g. Bibliae Alcuini), Sacramentarii et Regulae Benedicti)
  • Edicta et Capitularia, quibus monasteria ecclesiaeque monitae sunt, ut maiorem operam litteris darent (e.g. Epistula de litteris colendis vel Admonitio generalis anno 789 edita)
  • Renovatio scientiae Romana in disciplina architecturae atque artium.