Quantum redactiones paginae "Manumissionis Edictum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 26 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q391358 sunt
Linea 61: Linea 61:
[[Categoria:Historia CFA]]
[[Categoria:Historia CFA]]
[[Categoria:Decreta iurum humanorum]]
[[Categoria:Decreta iurum humanorum]]
[[Categoria:Iussa executiva Civitatum Foederatarum]]
[[Categoria:Decreta 1863]]
[[Categoria:Decreta 1863]]
[[Categoria:Servitus in Civitatibus Foederatis]]
[[Categoria:Servitus in Civitatibus Foederatis]]

Emendatio ex 15:42, 7 Septembris 2013

Vir diurnum legit cuius praescriptio est "Presidential Proclamation / Slavery"; Henricus Ludovicus Stephens, "watercolor" (circa 1863).

Manumissionis Edictum consistit in duobus iussis executivis a praeside Abrahamo Lincoln per Bellum Civile Americanum effectis. Primum, die 22 Septembris 1862 effectum, libertatem declaravit omnium servorum in quavis civitate Civitatum Confoederatarum Americae quae in Unionis dicionem ante diem 1 Ianuarii 1863 non rediret. Issum alterum, ipso die 1 Ianuarii 1863 effectum, decem civitates in quibus decretum esset efficax nominavit. Lincoln haec iussa executiva effecit per potestate "Imperatoris Exercitus Classisque" sub sectione altero Articuli Alteri Constitutionis Civitatum Foederatarum (Crowther 2000:651).

Prima Manumissionis Edicti lectio: Lincoln et sui congrediuntur.

Manumissionis Edictum eo tempore reprehensum est quia liberavit solum servos super quos Unioni non fuit potestas. Quamquam plurimi servi statim non liberati sunt, edictum milia servorum manumisit cum id factum esset efficax in partibus novem civitatum (ex decem, Texia excepta) ad quas pertinuit.[1]

Vide etiam

Reproductio Manumissionis Edicti apud National Underground Railroad Freedom Center Cincinnatopoli.

Notae

  1. Harris, William C. 2001. "After the Emancipation Proclamation: Lincoln's Role in the Ending of Slavery." North & South 5(1), tabula in pagina 49.

Bibliographia

Lincoln chartam "trump" deponit; pictura anno 1862 facta a Ioanne Tenniel, saepe iterum edita a prelo "Copperhead"; vide cornua.

Nexus externi

Manumissio in iudicio hominum liberorum; pictura in Harper's Weekly anni 1865.