Quantum redactiones paginae "Hyginus Gromaticus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 14: Linea 14:


[[Categoria:Auctores Latini antiqui]]
[[Categoria:Auctores Latini antiqui]]
[[Categoria:Scriptores de agrimensura]]
[[Categoria:Scriptores Imperii Romani]]
[[Categoria:Scriptores Imperii Romani]]
[[Categoria:Nati saeculo 1]]
[[Categoria:Nati saeculo 1]]

Emendatio ex 11:39, 6 Septembris 2013

Hyginus gromaticus (natus in saeculo primo AD – obiit in initio saeculi secundi) fuit scriptor quidam ceterum nobis plane ignotum.

Origo cognominis

Hyginus 'gromaticus' nuncupatus est a groma instrumento quodam agrimensorum Romanorum). Nihil certum de illo auctore habemus. Forsitan in tempore et principatu Traiani Caesaris floruit (AD 98–117). Nomen eius tamen falsa traditione textuum nobis datur, quoniam in uno codice Guelferbitano (Arceriano) solum vocabulum gromaticus Hygino attributum est. Legitur enim in apparatu Thulini editionis (p. 131) Liber KYGYNI GROMATICI, in omnibus quidem ceteris hoc vocabulum semper cum libro coniunctum est: LIBER HYGINI GROMATICVS. Perspicuum est ita ut in futuro hunc scriptorem illo cognomine coniungere minime debeamus.

Opera eius in fragmentis solum extant, quae quidem quoque cum alio quodam Hygino permixta atque confusa sint. Tituli operum duorum ei attributi sunt: primum De limitium constitutione, quod opus in editonibus Lachmanni et Thulini invenitur, aliud Liber gromaticus de divisionibus agrorum in una sola subscriptio codicis Arceriani parte secunda servatur. Tertium opus De munitionibus (aut metatione? s.v.l.) castrorum quod prius hoc Hygino tributum est, nunc quidem Pseudo-Hygino cuidam a doctis datum.

Opera

  • Blume, F., Lachmann, K., Rudorff, K. (edd.), Gromatici veteres. Die Schriften der römischen Feldmesser, II tom., Berolinae MDCCCXXXXVIII-MDCCCLII, pp. 166-208.
  • Thulin, C. O. (ed.), Corpus agrimensorum Romanorum. Opuscula agrimensorum veterum I, Lipsiae MCMXIII, pp. 131-171.

Nexus externi