Quantum redactiones paginae "Villa Pia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 2 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q2291560 sunt
mNo edit summary
 
Linea 8: Linea 8:


[[Categoria:Ecclesia Catholica]]
[[Categoria:Ecclesia Catholica]]
[[Categoria:Civitas Vaticana]]
[[Categoria:Aedificia civitatis Vaticanae]]
[[Categoria:Pontificia Academia Scientiarum]]
[[Categoria:Pontificia Academia Scientiarum]]

Redactio novissime (die 17 Augusti 2013, hora 15:02) facta

Frontispicii Villae Piae in hortis Vaticanis

Villa Pia sive secundum nomen vulgare Casina Pii IV (italice la Casina di Pio IV), est splendida villa sita in Civitate Vaticana sub cuius tecto hodie sedes habent Pontificia Academia Scientiarum, Pontificia Academia Scientiarum Socialium et Pontificia Academia Sancti Thomae Aquinatis.

Haec "villula" (ut significat verbum italicum "casina") incepit construi anno 1558 a papa Paulo IV ut simplex casula silvestris in hortis Vaticanis. Hoc pontifice mortuo, aedes sub papa Pio IV, qui nomen dedit, omnino refectae sunt et ad finem adductae secundum delineationes architecti Petri Ligorii

Intus sunt multae picturae murales quas Cardinalis Borromaeus curavit efficiendas. Papa Pius XI, conditor Pontificii Academiae Scientiarum elegit Villam Piam ut sedes academiae.