Quantum redactiones paginae "Fridericus II (imperator)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
falconem unum video
Linea 1: Linea 1:
[[Fasciculus:Frederick II and eagle.jpg|right|thumb|200px|Fridericus II cum [[Falco|falconibus]] eius. Imago [[Saeculum 13|Saeculi XIII]] e libro ''"De arte venandi cum avibus"'' ]]
[[Fasciculus:Frederick II and eagle.jpg|right|thumb|200px|Fridericus II cum [[Falco|falcone]] suo. Imago [[Saeculum 13|Saeculi XIII]] e libro ''"De arte venandi cum avibus"'' ]]


'''Fridericus II''' (vel '''Federicus II'''), qui dicitur ''Stupor Mundi'' vel ''Puer Apuliae'', (natus [[Aesis|Aesi]] apud [[Ancona]] die [[26 Decembris]] [[1194]] - mortuus in "Florentino", [[Apulia]] die [[13 Decembris]] [[1250]]) fuit rex [[Regnum Neapolitanum|Siciliae]] ab anno [[1198]] usque ad mortem anno 1250, rex Hierosolymae, rex [[Germania|Germanicus]] et [[imperator]] [[Sanctum Imperium Romanum|Romanus]].
'''Fridericus II''' (vel '''Federicus II'''), qui dicitur ''Stupor Mundi'' vel ''Puer Apuliae'', (natus [[Aesis|Aesi]] apud [[Ancona]] die [[26 Decembris]] [[1194]] - mortuus in "Florentino", [[Apulia]] die [[13 Decembris]] [[1250]]) fuit rex [[Regnum Neapolitanum|Siciliae]] ab anno [[1198]] usque ad mortem anno 1250, rex Hierosolymae, rex [[Germania|Germanicus]] et [[imperator]] [[Sanctum Imperium Romanum|Romanus]].

Emendatio ex 18:13, 6 Augusti 2013

Fridericus II cum falcone suo. Imago Saeculi XIII e libro "De arte venandi cum avibus"

Fridericus II (vel Federicus II), qui dicitur Stupor Mundi vel Puer Apuliae, (natus Aesi apud Ancona die 26 Decembris 1194 - mortuus in "Florentino", Apulia die 13 Decembris 1250) fuit rex Siciliae ab anno 1198 usque ad mortem anno 1250, rex Hierosolymae, rex Germanicus et imperator Romanus.

Vita

Filius erat Henrici VI imperatoris, qui pridie natalis Friderici rex Siciliae coronatus est, et Constantiae de Altavilla filiae Rogerii II Normanni. Puero nomen Fridericus Rogerius honoris avorum eius causa datum est. Rex Siciliae post mortem patris anno 1198 factus est, rex autem Germanorum (in chartis "Romanorum rex") ab anno 1212. Friderico in Germaniam profecto Siciliae regnum curis Henrici filii remansit.

Fridericus fuit imperator sacri Romani imperii a die 23 Novembris 1220, quo die Honorius III papa eum Romae coronavit, usque ad mortem. Patris vicem in partibus Germaniae gessit rex Henricus VII eius filius, qui antea in Sicilia regnaverat, ab anno 1222 usque ad annum 1235, postea vero Conradus IV rex electus anno 1237. Fridericus rex Hierosolymitanus ab anno 1225 erat ob nuptias Isabellae II reginae. 18 Februarii 1229 Fridericus II et Al-Kamil Muhammad al-Malik Sultanus Aegypti oppido Jaffa de pace convenerunt.

Anno 1231 Librum Augustalem conlectio legum pro Regno Siciliae promulgavit. Anno 1245 Papa Innocentius IV Concilium (Concilium Lugdunense Secundum) convocavit ut imperatorem Fridericum deponeret.

Fridericus ter uxores duxit:

Bibliographia

Nexus externi

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link FA Formula:Link GA