Quantum redactiones paginae "Opéra comique" differant
Ex en (nexus in "Opera") |
m automaton abdit: en:Opéra-comique (strong connection between (2) la:Opéra comique and w:Opéra comique) |
||
Linea 32: | Linea 32: | ||
[[de:Opéra comique]] |
[[de:Opéra comique]] |
||
[[el:Όπερα κομίκ]] |
[[el:Όπερα κομίκ]] |
||
[[en:Opéra-comique]] |
|||
[[es:Opéra-comique]] |
[[es:Opéra-comique]] |
||
[[eo:Franca komika opero]] |
[[eo:Franca komika opero]] |
Emendatio ex 05:32, 30 Iulii 2013
Opéra comique (Francice; pl. opéras comiques) est genus operae Francicae quod diverbium dictum et arias cantatas continet. Quae ortum est ex opéra comiques en vaudevilles, ludis scaenicis in Théâtre de la foire (et minus saepe in theatro Comédie-Italienne)[1] productis, qui exstantis melodias populares cum portionibus dictis miscuit. Huic generi oblectamenti, cum Opéra-Comique, theatro Lutetiensi eiusdem nominis, consociato, non semper sunt argumenta comica vel naturaliter levia; Carmen quidem, opéra comique fortasse celeberrima, est tragoedia.
Usus vocabuli
Significatio nominis opéra comique est multiplex, et non tantum 'opera comica' converti potest. Genus saeculo duodevicensimo ineunte ortum est, cum nomen ludis ridiculis et acerbis in theatris nundiniarum Lutetiae monstratis (vaudeville) adhiberetur qui carmina continebant quorum verba nuper in musicam exstantem imposita erant. Medio autem saeculo duodevicensimo, compositores, a levioribus operae Italicae generibus[2] impulsi, musicam novam scribere coeperunt ut vaudevilles substituerent. Haec nova operae comicae forma saepe comédie mêlée d'ariettes appellabatur, sed varietas eius materiae procul expandebatur praeter comicam tantum. Ante saeculum undevicensimum, opéra comique saepe significabat solum artificia cum diverbio dicto in aedificio Opéra-Comique monstrata, contra artificia quibus erant cantus recitatorius, qui in Opera Lutetiensi apparebat. Ergo, Carmen Georgii Bizet, fortasse celeberrimum omnium opéras comiques, de re tragica tractat. Compositores et scriptores libellorum usum opéra comique nominis generalis aliquando reiciebant, pro nominibus accuratioribus.[1][3]
Vide etiam
- Opéras comiques, categoria in Wikipedia Anglica
- Opera comique, Londinii instituta
- Vaudeville
Notae
- ↑ 1.0 1.1 M. Elizabeth C. Bartlet et Richard Langham Smith, "Opéra comique," Grove Music Online (Oxford Music Online).
- ↑ Praecipue La serva padrona Ioannis Baptistae Pergolesi.
- ↑ Elizabeth Bartlet et Richard Langham Smith, Oxford Companion to Music, pp. 862 et 889.
Bibliographia
- Bartlet, Elizabeth, et Richard Langham Smith. Oxford Companion to Music.
- Holden, Amanda, ed. 1993. The Viking Opera Guide. Viking.
- Parker, Roger, ed. 1994. The Oxford Illustrated History of Opera. Oxoniae: Oxford Unievrsity Press.
- Warrack, John, et Nicholas Temperley. 2002. [Commentarius.] In The Oxford Companion to Music, ed. Alison Latham. Oxoniae: Oxford University Press.