Quantum redactiones paginae "Hydromeli" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 41 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q184442 sunt
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q184442 sunt
Linea 23: Linea 23:


[[categoria:Potiones fortes]]
[[categoria:Potiones fortes]]

[[ko:벌꿀술]]

Emendatio ex 23:42, 25 Iulii 2013

Lagoena et poculum oxymelitis.

Hydromeli (-tis, n.) seu hydromel (-lis, n.), seriore Latinitate mĕdusFormula:Ref -i, nonnumquam sed minus accurate "mulsum" (-i, n.) dictum, est potio inebrians vino similis sed ex aqua et melle tantum facta.

Nomen hydromeli nonnumquam et in mixturam non ebriantem adhiberi videtur.Formula:Ref Secundum Pexenfelderum, melicratum recens "officinae iulepum" dicebatur.Formula:Ref

Graecis et Romanis antiquis hydromeli raro in usu erat, sed frequentissimum erat apud Germanos antiquos, et multas alias gentes Europaeas Medii Aevi. Adhuc potatur a Polonibus et Aethiopibus. Videtur fortasse Indoeuropaeis priscis placuisse.

Hydromelitis Genera

  • Melicratum est versio hydromelitis multo maiori parte ex aqua.Formula:Ref
  • Melomeli est concoctio fructuum melle liquidissimo perfusorum, qua poma conservari facillime possint.
  • Hydromeli conditum vulgo dicitur methiglin seu meddyglyn, a voce Latina "medicum" et voce Cambriana "llyn" id est "temetum".

Vide etiam

Notae

  1. Formula:Note Anthimi De observatione ciborum, ter. E.g. "Similiter et de mĕdus [sic] bene factum, ut mel bene habeat, multum iuvat."
  2. Formula:Note Marcus Grant in libri sui Roman Cookery: Ancient Recipes for Modern Kitchens pagina 82, asseverat Bassi hydromeli (Geoponica 8.28.) alcohole egisse, fortasse quoniam ad ignem coquitur.
  3. Formula:Note Apparatus Eruditionis, p. 201
  4. Formula:Note Vegetii De arte veterinaria 3.15.22