Quantum redactiones paginae "Fratres Plimmutenses" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 16 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q685812 sunt
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 2 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q685812 sunt
Linea 4: Linea 4:


[[Categoria:Divisiones Christianorum]]
[[Categoria:Divisiones Christianorum]]

[[id:Plymouth Brethren]]
[[pt:Casa de Oração – Irmãos]]

Emendatio ex 22:25, 25 Iulii 2013

Fratres Plimmutenses sunt corpus Christianum cuius nomen a civitate Plimmuta deducitur ubi societas anno 1830 condita est a Ioanne Nelson Darby, antea presbytero Anglicano. Inter primos assectatores fuit Samuel Prideaux Tregelles, inclutus Bibliorum peritus.

Doctrina Fratrum elementa tum Calvinismi et Pietismo coniungit et in magno discrimine "Millennium Expectatum" ponit. Secundum mores Puritanos negotia saecularia negant nisi ea quae in Bibliis inveniuntur, ut puta medicina et agricultura. Ministerium ordinatum non est etiampsi Fratres "Fractionem Panis" magni momenti habent, eo quod tum signum unionis Christianorum sit, tum mortem Domini proclamet donec reveniat. Interpretatio Bibliarum stricta secundum morem Calvinisticum apud Fratres habetur.