Quantum redactiones paginae "Gilbertus Foliot" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q5560910 sunt
mNo edit summary
Linea 10: Linea 10:

Gilbertus scriptor abundans, mellifluus, disciplina monastica paucum de se locutus stilum fecundum exercuit. Scripturarum sanctarum ex infantia textu imbutus patres ecclesiasticos minime citavit ; patres Graeci Augustinusve vix reperiuntur. Exegeseos opera diversa composuit, quorum In Canticum et In Orationem Dominicam supersunt.Homeliarum quarumdam tituli exsistunt.

{{Vicifons|Gilbertus Foliot}}

[[Categoria:Nati saeculo 12]]
[[Categoria:Nati saeculo 12]]

Emendatio ex 06:09, 5 Iulii 2013

Haec pars progressura est Haec pars progressura est.

Gilbertus (Gil(l)ebertus, Gislebertus) Foliot circa annum 1110 natus, 18mo die Februaris anno 1187 decessit. Anglo-Normannus baronica stirpe, adulescens iuri canonico Bononiae fortasse studuit, certe monachus Cluniacensis prioris vices Cluniaco postea Abatis villae Pontici tenuit. Glocestriae Comitis Milonis avunculi impetu circa viginti annos natus Scti Petri Glocestriae anno 1139 abbas factus est. Anno 1148 episcopus Herefordiensis consecratus, in sedem Lundoniensem anno 1163 translatus quam post vicissitudines multas, excommunicatus et ab excommunicatione relevatus, caecus etiam factus, usque ad mortem tenuit.

Conciliis multis multifariisque interfuit inter quos Remense (convocatum anno 1154), Lateranum Secundum (...1159, Londiniense (...1166), Westmonasteriense(...1175) nominari possunt. Conciliis maxime rebus Angliae pertinentibus, Clarendoniae (ubi ecclesiae libertates tractabantur) anno 1154, Northamptoniae (ubi inter regem archiepiscopumque iam Woodstockiae manifesta palam erupit discordia) anno 1164 ab Henrico Secundo convocatis magnam partem habuit.

Regi Stephano fidem semel professus Gilbertus reginae seu imperatrici Mathildae vinculis fortioribus adstrictus filio eius Henrico Plantagenistae adhaesit. Animositate crescente contra Becket permotus oboedientiae iuramentum post eius ad sedem Lundoniensem (cuius iura primaticia etiam vindicavit!) Herefordiensi translationem illi archiepiscopo prestare noluit. A papa Alexandro Tertio anno 1169 excommunicatus tribus post annis per Rotomagensium achiepiscopum Radulfum ab eo relevatus est.

Epistolae et chartae e scriptorio eius emissae multa de Angliae regionibus Walliae contiguis docent . Epistolae clericis, privatis,episcopis, baronibus, papae destinatae plurimas ad regem Henricum Secundum missas continent. Epistola (no. 108) Scti. Bernardi Claraevallensis abbatis elogium mortis eius nuntio accepto constituit. Epistola Multiplicem (no. 170) ad archiepiscopum Thomam missa crimina pluria ei infert...