Quantum redactiones paginae "Citrus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 60 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q81513 sunt
JAnDbot (disputatio | conlationes)
m removing old-formated (incorrect) interwiki
Linea 49: Linea 49:


{{Link GA|de}}
{{Link GA|de}}

[[hu:Citrusfélék]]

Emendatio ex 04:59, 3 Iulii 2013

Citrus × sinensis cum fructibus floribusque

Classis : Magnoliopsida 
Subclassis : Rosidae 
Ordo : Sapindales 
Familia : Rutaceae 
Subfamilia : Aurantioideae 
Tribus : Citreae 
Genus : Citrus 
L.
   

Citrus (-i, f.) (a nomine Graeco ἡ κέδρος, i.e. cedrus) est genus arborum fructiferarum in familia Rutacearum.

Historia

Apud antiquos citrus designabat duas species plantarum satis inter se dissimilium:

  • Arborem quaedam Africam, cuius lignum fragrans, citrum nominatum, multi aestimabatur ad supellectilem faciendam.
  • Arborem fructiferam e Medio Oriente, quae etiam malus Medica, Persica aut Assyria appellabatur, cuique nunc binomen Citrus medica imponitur. Fructus eius, quos mala Medica, Persica, Assyria, citrea vel etiam uno verbo citromala appellabant, acidum propter olorem in armariis inter vestimenta ponebant ad tineas arcendas.

A saeculo fere tertio decimo, postquam aliae quoque plantae citro similes in Europa cognitae sunt, nomen citrus ad eas quoque nonnumquam translatum est. Dehinc id nomen Carolus Linnaeus anno 1753 omni huic generi adiudicavit.[1]

Species Citri notissimae

Taberna citrorum Pompeiiana

Fontes

Notae

  1. Carolus Linnaeus, Species plantarum (1753), 2:782-783.

Formula:Link GA