Quantum redactiones paginae "Romeo and Juliet" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1: Linea 1:
[[Fasciculus:Romeo and juliet brown.jpg|thumb|[[Romeo et Juliet (Brown)|Romeo et Juliet]] a [[Ford Madox Brown]] picti]]
[[Fasciculus:Romeo and juliet brown.jpg|thumb|[[Romeo et Juliet (Brown)|Romeus et Iulietta]] a [[Ford Madox Brown]] picti]]
'''''Romeo and Juliet''''' (quae nomina Latine versa sunt "Romeus" et "Iulietta" necnon aliter) est praeclara tragoedia et historia amoris [[Gulielmus Shakesperius|Gulielmi Shakesperii]]. Scripta est inter annos fere [[1591]] et 1595, edita [[in quarto]] anno [[1597]] et rursus, locis multis aucta et emendata, [[1599]] (quae editio saepius reimpressa est). In [[Shakesperiana editio in folio|editione in folio]] (titulo ''Mr. William Shakespeares Comedies, Histories & Tragedies'') anno [[1623]] complexa est. Fons principalis a quo Shakesperius hanc fabulam dempsit fuit carmen narrativum ab [[Arthur Brooke|Arthuro Brooke]] titulo ''[[The Tragical History of Romeus and Juliet|The Tragicall Historye of Romeus and Iuliet]]'' anno 1562 divulgatum; id e fabula Italiana [[Matthaeus Bandello|Matthaei Bandello]] conversum est.

Emendatio ex 18:45, 20 Iunii 2013

Romeus et Iulietta a Ford Madox Brown picti

Romeo and Juliet (quae nomina Latine versa sunt "Romeus" et "Iulietta" necnon aliter) est praeclara tragoedia et historia amoris Gulielmi Shakesperii. Scripta est inter annos fere 1591 et 1595, edita in quarto anno 1597 et rursus, locis multis aucta et emendata, 1599 (quae editio saepius reimpressa est). In editione in folio (titulo Mr. William Shakespeares Comedies, Histories & Tragedies) anno 1623 complexa est. Fons principalis a quo Shakesperius hanc fabulam dempsit fuit carmen narrativum ab Arthuro Brooke titulo The Tragicall Historye of Romeus and Iuliet anno 1562 divulgatum; id e fabula Italiana Matthaei Bandello conversum est.

Titulus editionis in quarto primae (1597)
Titulus editionis in quarto secundae (1599)

Praetenditur Romeo Veronensem e familia Montague virginem Rosaline amare, quae castitati devota amorem reicit. Ab amico Benvolio suasus in epulum familiae Capulet (Montague inimicae) figurá dissimulatá intrat. Ibi Juliet filia hospitis et Romeo inter se amare coeperunt. Juliet autem iussu patris Paridi sponsa est. A fratre Laurence Romeo et Juliet clam in matrimonium coniunguntur. Eodem die in rixis familiarum, Benvolio a Tybalt interfecto, hunc Romeo gladio percutit. Qui mox in cubiculo Juliet, adiuvante nutrice, introducitur; sed mane ob homicidium in exsilio in urbem Mantuam effugere cogitur.

Ad matrimonium Paridis evitandum Juliet in somno artificiali cadit, pharmacis consilio fratris Laurence sumptis. Ab omnibus mortuam esse censetur et in sepulchro deponitur. Romeo et Paris, nuntiis de morte Juliet receptis, in sepulchrum eodem tempore redeunt. Ibi Paris a Romeo necatur; hic autem, Juliet in sepulchro visa, sibi veneno mortem infert. Juliet e somno suscitata Romeo mortuum videt, gladium eius rapit, seipsam interficit. Patres familiarum Montague et Capulet de hac historia certi fiunt amicitiamque inter se futuram promittunt.

Editiones

Nexus externi

Romeo and Juliet : Index personarum
Gulielmus Shakesperius
Gulielmus Shakesperius

Escalus princeps Veronensis • Paris comes iuvenis, Escali cognatus • Montague, Capulet, patresfamiliarum Veronenses antagonistae • Senex, Capulet cognatus • Romeo, Montague filius • Mercutio, Escali cognatus, Romeo amicus • Benvolio, Montague nepos e fratre, Romeo amicus • Tybalt, dominae Capulet nepos • Frater Laurentius et Frater Ioannes, Franciscani • Balthasar, Romeo famulus • Sampson, Gregory, Anthony et Potpan, Capulet famuli • Peter, nutricis famulus • Abraham, Montague famulus
Pharmacopola • Musici tres • Puer Paridi famulus, puer alius, dux militum
Domina Montague • Domina Capulet • Juliet, Capulet filia • Nutrix Juliet
Cives Veronenses, ingenui familiarum ambarum et ingenuae, celebrantes, lampadarii, milites, custodes, ministri et famuli
Chorus

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA