Quantum redactiones paginae "Publius Vergilius Maro" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q1398 sunt
Linea 49: Linea 49:
* [http://books.google.com/books?id=qV8CAAAAQAAJ&dq=inauthor:vergilius+date:0-1800&as_brr=1 Opera, 1724]
* [http://books.google.com/books?id=qV8CAAAAQAAJ&dq=inauthor:vergilius+date:0-1800&as_brr=1 Opera, 1724]
* [http://books.google.com/books?id=1cYDAAAAQAAJ&dq=inauthor:vergilius+date:0-1800&as_brr=1 P. Virgilii Maronis opera, 1729]
* [http://books.google.com/books?id=1cYDAAAAQAAJ&dq=inauthor:vergilius+date:0-1800&as_brr=1 P. Virgilii Maronis opera, 1729]
*{{Cite web
| title = Bucolicon, Georgicon, Aeneis
| publisher = World Digital Library
| url = http://www.wdl.org/en/item/10649/#languages=lat
}}
* '''Aeneis'''
* '''Aeneis'''
** http://www.vox-latina-gottingensis.de/scripta/vergil/veraen01.htm Aeneis
** http://www.vox-latina-gottingensis.de/scripta/vergil/veraen01.htm Aeneis

Emendatio ex 23:18, 3 Iunii 2013

Imago Vergilii saeculo quinto ficta.

Publius Vergilius Maro[1] fuit egregius poeta Latinus. Opus praeclarissimum Aeneis habetur, quod carmen heroicum ultimis condidit annis; de quo vide infra.

Vita Vergilii

Mantuae Idibus Octobribus anno 70 a.C.n. modico genere natus est; nam pater fuit figulus, qui apium cultu et adquirendis silvis divitias suas auxit, filia apparitoris mater Magia Pollia. A Sirone Epicureo Neapoli litteras didicit, tum Cremonae, Mediolani, Romae. Honoribus valetudine varia aegrotans non studebat, sed arti poeticae Catullum Lucretiumque secutus totum se dedit. Romae Epidius artis rhetoricae doctor, qui Octavianum et Antonium docuerat, eloquentia eum erudivit. Cum causam oraret, pavidus orator habebatur. Apud Suetonium, rerum scriptorem scriptum legimus rudimentum Vergilii artis poeticae, quod primum fuisse dicitur Ballistam magistrum illudens (cf. Vita Verg. 3):

Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus,
Nocte die tutum carpe, viator, iter.

Cremona auxilium auctoribus Caesaris caedium, qui anno 70 apud Philippos victi sunt, lata veteranis huiusce belli sola his in locis sita, quorum in numero villa Vergilii erat, praemio data.

Post mortem

Vergilio mortuo, Lucius Varius Rufus et Plotius Tucca Aeneidem edendi curaverunt.

Fortuna

Multi Christiani crediderunt eum Christianum fuisse, quippe quo Vergilius, quarto Eclogarum poemate, scripserat de infante qui mundum recturum esset: multi putabant illum de Iesu Christo dixisse.

Homines Aevo Medio solebant, nomine "Sortes Virgilianae", fortuitum versum ex Aeneide carpere, credentes quia revelaret quomodo viverent.

Nomen Vergilii nonnumquam Virgilius est traditum ab hominibus, qui illum magum fuisse ob eamque rem virga usum esse.

Dicta Vergilio tributa

Mantua me genuit. Calabri rapuere. Tenet nunc
Parthenope. Cecini pascua, rura, duces.

Vergilii opera

Carmina minora Vergilio attributa, quae nomine Appendicis Vergilianae nota sunt:

Notae

  1. Orthographia falsa "Virgilius" interdum reperitur.

Opera Vergilii in rete exhibita

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Vergilium spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad Publius Vergilius Maro spectant.

Bibliographia


Formula:Link FA