Quantum redactiones paginae "Alcoranus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 137 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q428 sunt
Linea 26: Linea 26:
== Nexus externi ==
== Nexus externi ==
{{vicicitatio|Alcoranus|Alcoranum}}
{{vicicitatio|Alcoranus|Alcoranum}}
*{{Cite book
| publisher = [[Iohannes Oporinus]]
| last = Robert
| first = of Chester
| coauthors = [[Martinus Lutherus]]
| title = Machvmetis Saracenorvm Principis eivsq́ve svccessorvm vitae, ac doctrina, ipséqve Alcoran
| location = [[Basilia (urbs)]]
| accessdate = 2013-06-03
| date = 1543
| url = http://www.wdl.org/en/item/9922/
}}
* [http://al-quran.info Al-Quran (Al-coranus online)]
* [http://al-quran.info Al-Quran (Al-coranus online)]
* [http://alquran-online.anna-world.com/ Al Qur'an Online Alcoranus]
* [http://alquran-online.anna-world.com/ Al Qur'an Online Alcoranus]

Emendatio ex 22:34, 3 Iunii 2013

Alcoranus,[1] vel Alchoranus,[2] vel Alcoran,[1] vel Coranus[3] (Arabice: [القرآن [الكريم al-qurʾān[u l-karīm] 'recitatio' ['praeclara']), est sacer Religionis Islamicae liber. In Alcorano sunt 114 capitula, quae surae sive suratae appellantur.

Alcoranum Musulmani Dei verba esse accipiunt, ab archangelo Gabriele Machometo traditum; quae verba Arabice tantum servata (quibus, ut multi Musulmani credunt, nulla in alias linguas versio satis respondet) revelationem Machometo factam hominibus omnibus praebent. Creditur etiam Alcoranus semper in caelo exstitisse priusquam hominibus missus est.

Praefatio Alcorani

Si plus cognoscere vis, vide etiam Fatiha.

Praefatio seu capitulus primus Alcorani, Fatiha Arabice vocatus, magnum momentum habet magnamque famam. Complectitur 7 versus, inter quos sunt 4 preces et 3 laudationes. Guillelmus Tripolitanus ita Latine reddidit:

In nomine Dei misericordis et miseratoris. Laus Deo Domino mundanorum misericordi et miseratori, regi in die iudicii. Te colimus, in te confidimus. Offer nos stratae viae directae, stratae per gratiam datae illis, super quos non est ira Dei, neque errant. (Notitia de Machometo 7:1–5)

Notae

  1. 1.0 1.1 Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon Universale (1698), lemmata 'Alcoranus' et 'Coran seu Alcoran'
  2. [http://74.125.113.132/search?q=cache:_8Quq2km7WUJ:www.e-theca.net/emiliopanella/riccoldo/ricerc81.htm+machometus+ecclesia+romana+sancta&cd=2&hl=en&ct=clnk&gl=us&ie=UTF-8, e.g., "Tractatus magistri Petri de Pennis ordinis fratrum Predicatorum reprobans pseudoprophetam Machometum et nefandissimam legem eius in alchorano traditam."
  3. Henricus Porsius, Brevis ac vera narratio belli Persici (1583), p.28 (ubi legitur "duos Coranos")

Bibliographia

Libri antiquiores
  • Matthias Fridericus Beckius, Specimen Arabicum, hoc est bina capitula Alcorani, XXX de Roma & XLIIX de Victoria ... Arabicé descripta, Latiné versa, et notis animadversionibusque locupletata. Augustae Vindelicorum: Kroniger & Goebel, 1688 (Textus apud Google Books)
  • Ludovicus Marracci, Alcorani textus universus ex correctioribus Arabum exemplaribus ... descriptus ... ac ... ex Arabico idiomate in Latinum translatus. Patavii: Ex Typographia Seminarii, 1698. - Textui cum annotationibus refutatio anteit, quae "Prodromus ad refutationem Alcorani" intitulata primo iam anno 1691 in officina Congregationis de Propaganda Fide Romae edita erat. In interrete: vol. 1 = prodromus vol. 2 = textus cum annotationibus (Arabice, Latine)

Vide etiam

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad Alcoranum spectant.

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link FA Formula:Link GA Formula:Link GA