Quantum redactiones paginae "Nomen substantivum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 10: Linea 10:


== Grammatica Latina ==
== Grammatica Latina ==
In [[grammatica Latina]], species propriorum nominum sunt quattuor: [[praenomen]], [[nomen (proprium)|nomen]], [[cognomen]], [[agnomen]]. Praenomen dictum eo, quod nomini praeponitur, ut ''Lucius'' et ''Quintus.'' Nomen vocatum, quia notat genus, ut ''Cornelius.'' Cornelii enim omnes in eo genere. Cognomen, quia nomini coniungitur, ut ''Scipio.'' Agnomen vero quasi accedens nomen, ut ''Metellus Creticus,'' quia [[Cretam]] subegit. Extrinsecus enim venit agnomen ab aliqua ratione. Cognomentum autem vulgo dictum eo, quod nomini cognitionis causa superadiciatur, sive quod cum nomine est.
In [[grammatica Latina]], species propriorum nominum sunt quattuor: [[praenomen]], [[nomen (proprium)|nomen]], [[cognomen]], [[agnomen]]. Praenomen dictum eo, quod nomini praeponitur, ut ''Lucius'' et ''Quintus.'' Nomen vocatum, quia notat genus, ut ''Cornelius.'' Cornelii enim omnes in eo genere. Cognomen, quia nomini coniungitur, ut ''Scipio.'' Agnomen vero quasi accedens nomen, ut ''Metellus Creticus,'' quia [[Creta|Cretam]] subegit. Extrinsecus enim venit agnomen ab aliqua ratione. Cognomentum autem vulgo dictum eo, quod nomini cognitionis causa superadiciatur, sive quod cum nomine est.


''Appellativa'' nomina inde vocantur, quia communia sunt et in multorum significatione consistunt. Haec in viginti octo species dividuntur,<!--a quibus?--> ex quibus corporalia dicta, quia vel videntur vel tanguntur, ut ''caelum'' et ''terra.'' Incorporalia, quia carent corpus; unde nec videri nec tangi possunt, ut ''veritas'' et ''iustitia.'' Generalia, quia multarum rerum sunt, ut ''animal.'' Nam et homo et [[equus]] et [[avis]] animal sunt; specialia, quia partem demonstrant, ut ''homo.'' Species enim animalium homo. Principalia, quia primam positionem habent, nec aliunde nascuntur, ut ''mons'' et 'fons.'' Derivativa{{dubsig}} eo, quod ex alio nomine deducantur, ut a monte ''montanus.'' Diminutiva, quia minuunt sensum, ut ''Graeculus'' et ''scholasticulus.'' Sono diminutiva, quia sic sonant sicut diminutiva, sed intellectu principalia sunt, ut ''tabula'' et ''fabula.''
''Appellativa'' nomina inde vocantur, quia communia sunt et in multorum significatione consistunt. Haec in viginti octo species dividuntur,<!--a quibus?--> ex quibus corporalia dicta, quia vel videntur vel tanguntur, ut ''caelum'' et ''terra.'' Incorporalia, quia carent corpus; unde nec videri nec tangi possunt, ut ''veritas'' et ''iustitia.'' Generalia, quia multarum rerum sunt, ut ''animal.'' Nam et homo et [[equus]] et [[avis]] animal sunt; specialia, quia partem demonstrant, ut ''homo.'' Species enim animalium homo. Principalia, quia primam positionem habent, nec aliunde nascuntur, ut ''mons'' et 'fons.'' Derivativa{{dubsig}} eo, quod ex alio nomine deducantur, ut a monte ''montanus.'' Diminutiva, quia minuunt sensum, ut ''Graeculus'' et ''scholasticulus.'' Sono diminutiva, quia sic sonant sicut diminutiva, sed intellectu principalia sunt, ut ''tabula'' et ''fabula.''

Emendatio ex 13:54, 21 Maii 2013

Vide etiam paginam discretivam: Nomen (discretiva)

Nomen substantivum in linguistica est quaelibet innumerabilium vocum in magna apertaque categoria lexicali, cuius voces possunt esse vox principalis in subiecto clausae, obiectum verbi, vel obiectum praepositionis; vel simplicius, nomen substantivum est verbum ad nominandam personam, animal, locum, rem, vel notionem adhibitum (Loos 2003):

  • Nomen proprium est nomen quo singulus homo, vel locus appellatur.
  • Nomen appellativum est nomen quo classis generalis rerum, hominum, vel locorum indicatur.
  • Nomen collectivum est nomen sensu singulari quod tamen ad rerum multitudinem spectat.
  • Nomen abstractum est nomen quod qualitatem, statum, vel actionem describit sensu abstracto sicut libere existeret.

Dictum est quasi notamen, quod nobis vocabulo suo res notas efficiat; nisi enim nomen scieris, cognitio rerum perit. Propria nomina dicta quia specialia sunt. Unius enim tantum personam significant.

Grammatica Latina

In grammatica Latina, species propriorum nominum sunt quattuor: praenomen, nomen, cognomen, agnomen. Praenomen dictum eo, quod nomini praeponitur, ut Lucius et Quintus. Nomen vocatum, quia notat genus, ut Cornelius. Cornelii enim omnes in eo genere. Cognomen, quia nomini coniungitur, ut Scipio. Agnomen vero quasi accedens nomen, ut Metellus Creticus, quia Cretam subegit. Extrinsecus enim venit agnomen ab aliqua ratione. Cognomentum autem vulgo dictum eo, quod nomini cognitionis causa superadiciatur, sive quod cum nomine est.

Appellativa nomina inde vocantur, quia communia sunt et in multorum significatione consistunt. Haec in viginti octo species dividuntur, ex quibus corporalia dicta, quia vel videntur vel tanguntur, ut caelum et terra. Incorporalia, quia carent corpus; unde nec videri nec tangi possunt, ut veritas et iustitia. Generalia, quia multarum rerum sunt, ut animal. Nam et homo et equus et avis animal sunt; specialia, quia partem demonstrant, ut homo. Species enim animalium homo. Principalia, quia primam positionem habent, nec aliunde nascuntur, ut mons et 'fons. Derivativa? eo, quod ex alio nomine deducantur, ut a monte montanus. Diminutiva, quia minuunt sensum, ut Graeculus et scholasticulus. Sono diminutiva, quia sic sonant sicut diminutiva, sed intellectu principalia sunt, ut tabula et fabula.

Tota Graeca, quia ex toto Graece declinantur, ut Callisto. Sic enim et Graecus et Latinus dicit. Tota Latina, quia ex toto in Latinum vertuntur. Graecus dicit «Odysseus,» Latinus «Ulixes.» Media dicta quia ex parte Graeca sunt, ex parte Latina. Eadem et notha, quia corrumpunt ultimas syllabas manentibus prioribus, ut apud Graecos Alexandros, Menandros ; apud nos Alexander, Menander. Dicta autem notha, quemadmodum nothus dicitur quisquis de dispari genere nascitur. Synonyma, hoc est plurinomia, eo quod sit in pluribus nominibus significatio una, ut terra, humus, tellus. Idem enim sunt omnia. Homonyma, hoc est uninomia, eo quod sit in uno nomine significatio plurima, ut tumulus, nunc mons brevis, nunc tumens tellus, nunc sepulchrum. Est enim in uno nomine significatio diversa. Relativa dicta eo, quod ad aliam referantur personam, ut magister, dominus, pater. Illa autem quae dicuntur ad aliquid qualiter se habentia, a contraria significatione dicta sunt, ut dexter. Dici enim dexter non potest, nisi sinister fuerit.

Porro qualitatis nomina ex eo dicta, quia per ea qualis quisque sit ostenditur, ut sapiens, formosus, dives. Quantitatis, quia a mensura trahantur, ut longus, brevis. Patronymica dicuntur eo, quod trahuntur a patribus, ut Tydides Tydei filius, Aeneius Aeneae filius, quamvis et a matribus et a maioribus ducantur. Ctetica, id est possessiva, a possessione, ut Evandrius ensis. Epitheta, quae Latine adiectiva vel superposita appellantur, eo quod ad inplendam sui significationem nominibus adiciantur, ut magnus, doctus. Adicis ea personis, ut magnus philosophus, doctus homo, et plenus est sensus. Actualia ab actu descendunt, ut dux, rex, cursor, nutrix, orator. Gentis a gente veniunt, ut Graecus, Romanus. Patriae a patria descendunt, ut Atheniensis, Thebanus. Loci a loco, ut suburbanus. Verbialia? dicuntur, quia de verbo nascuntur, ut lector. Participalia, quae sic sonant sicut participia, ut legens. Verbis similia, a verbi similitudine dicta, ut contemplator. Nam et verbum est imperativi modi, futuri temporis, et nomen, quia conparationem recipit. Haec omnes species a nominum appellatione descendunt.

Secunda pars nominis comparatio. Comparatio dicta quia ex alterius conparatione alterum praefert. Cuius gradus tres sunt: positivus, conparativus, et superlativus. Positivus dictus quia primus ponitur in conparationis gradu, ut doctus. Conparativus ab eo, quod conparatus positivo praefertur illi, ut doctior ; plus enim novit quam doctus. Superlativus eo, quod conparativo superferatur, ut doctissimus ; plus enim scit quam doctior.

Genus

Genera dicta sunt quae generent, ut masculinum et femininum. Cetera nomina non sunt genera, sed hoc nominum ratio et auctoritas voluit. Neutrum dictum quia nec hoc est nec illud, id est nec masculinum nec femininum. Commune dictum quia duobus generibus nomen unum communicat, ut hic et haec canis. Cui contrarium est epicoenon, quia utrumque sexum sub uno genere enuntiat, ut hic piscis. Est enim incerti sexus, quod nec natura nec oculis discernitur, sed sensus tantum peritia. Omne genus dictum, quia cunctis generibus servit: masculino et feminino, et neutro et communi et omni. Numerus vocatus quia per eum vel singularia vel pluralia nomina ostenduntur. Figura, quia vel simplicia vel conposita sunt.

Casus

Casus de cadendo deducitur; per eos enim inflexa nomina variantur et cadunt. Nominativus casus dictus quia per eum aliquid nominamus, ut hic magister. Genetivus, quia per eum genus cuiuscumque quaerimus, ut huius magistri filius, vel quod rem significamus, ut huius magistri liber. Dativus, quia per eum nos dare alicui aliquid demonstramus, ut da huic magistro. Accusativus, quia per eum aliquem accusamus, ut accuso hunc magistrum. Vocativus, quia per eum aliquem vocamus, ut o magister. Ablativus, quia per eum nos auferre aliquid cuiquam significamus, ut aufer a magistro. Hexaptota nomina dicta eo, quod per sex casus varietates habent, ut est unus. Pentaptota, quod tantum in quinque casibus variantur, ut doctus. Tetraptota, quod tantum in quattuor casibus declinentur, ut lateris. Triptota, quod tantum in tribus, ut templum. Diptota, quod tantum in duobus, ut Iuppiter. Monoptota, quod uno tantum casu utuntur, ut frugi.

Vide etiam

Bibliographia

Partes huius textus transsumptae sunt ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.

Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Nomen substantivum et Nomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus