Quantum redactiones paginae "Ioannes Wilhelmi" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 2 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q90822 sunt
No edit summary
Linea 13: Linea 13:
{{Consilium Ministrorum Adenauer III}}
{{Consilium Ministrorum Adenauer III}}


{{DEFAULTSORT:Wilhelmi, Ioannes}}
{{Lifetime|1899|1970|Wilhelmi, Ioannes}}
[[Categoria:Nati 1899]]
[[Categoria:Participes Belli Orbis Terrarum I]]
[[Categoria:Participes Belli Orbis Terrarum II]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Goettingensis]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Goettingensis]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Bonnensis]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Bonnensis]]

Emendatio ex 06:25, 7 Maii 2013

Ioannes (Theod.: Hans) Wilhelmi (natus 27 Augusti 1899 Moguntiaci, mortuus 5 Iunii 1970 Francofurti ad Moenum) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Familia, Iuventus Munusque

Proavus avusque sacerdotes fuerunt, pater eius legatus militum erat et initio Belli Orbis Terrarum I cecidit. Cum pater multos in locos missus est, filius multas scholas attendit. Anno 1916 voluntarius miles conscriptus est et in legione patris legatus promotus et postea graviter sauciatus est. Post bellum finitum Goettingae et Bonnae iurisprudentiae atque oeconomiae studebat et anno 1923 doctor promotus est. Ab anno 1924 Francofurti ad Moenum causidicus laboravit. Cum aliis anno 1933 Ecclesiam Confitentem condidit, quod regnum Nazistarum negavit. Bello Orbis Terrarum II iterum miles conscriptus est et anno 1945 e captivitate belli Francofurtum revertit.

Cursus honorum

Cum aliis 1945 factionem CDU condidit atque ad annum 1957 decurio Francofurti urbis fuit. Anno 1957 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. 6 Maii 1960 successor Hermanni Lindrath mortui Administer Foederalis Possessionum Foederalium in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Sed post electionem Dietae Foederalis anni 1961 FDP factio hunc honorem poposcit. Wilhelmi ad annum 1969 legatus Dietae Foederalis mansit.

Nexus externi

Consilium ministrorum Adenauer III (29 Octobris 1957 - 14 Novembris 1961)