Quantum redactiones paginae "C++" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 86 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q2407 sunt
Linea 39: Linea 39:
* Declarationes quae ubique possunt poni
* Declarationes quae ubique possunt poni
* [[Referentia]]s et operatorem referentialem <source lang="cpp" enclose="none">&</source>
* [[Referentia]]s et operatorem referentialem <source lang="cpp" enclose="none">&</source>
* <source lang="cpp" enclose="none">new</source> et <source lang="cpp" enclose="none">delete</source>, quae facili sinunt memoriam allocare et deallocare pro variabilibus
* <source lang="cpp" enclose="none">new</source> et <source lang="cpp" enclose="none">delete</source>, quae facile sinunt variabilium memoriam allocare et deallocare
* [[Lingua obiecta spectans|Obiectorum usum]] lingua re vera sustinet, classes veras praebens, quibus programmatores possunt definire nova genera variabilium programmatis aptorum, et functiones eorum (quae ''methodi'' appellantur).
* [[Lingua obiecta spectans|Obiectorum usum]] lingua re vera sustinet, classes veras praebens, quibus programmatores possunt definire nova genera variabilium programmatis aptorum, et functiones eorum (quae ''methodi'' appellantur).
** Constructores, destructores, operatores, methodosque a programmatoribus definitas
** Constructores, destructores, operatores, methodosque a programmatoribus definitas

Emendatio ex 09:29, 27 Aprilis 2013

Vide etiam paginam fere homonymam: C

C++ est altioris gradus lingua programmandi quam annis 1980s Bjarne Stroustrup e lingua C creavit. Hac cum lingua obiecta spectante programmata contortuliora modo generaliori faciliorique scribi et compilari possunt, et, ob originem in C, omnia programmata C paene sine mutatione in C++ compilari etiam possunt.

Salve, munde!

Hic textus monstrat programma minimum, quod "Salve, munde!" in monitorium mittit.

// quod iussum obiectum std::cout praebet
# include <iostream>
 
int main()
{
   std::cout << "Salve, munde!" << std::endl;
}

Historia

Stroustrup, cum apud Societatis AT&T Bell Laboratoria laborare incepit, problema datur ut nucleus UNIX respectu computationis distributatae aestimet. Experientia eius studiorum PhD memoria tenente, Stroustrup linguam C adiunctis linguae Simulae meliorare proficiscitur. C selegit propterea quod ad omnia adhiberi potest, celeris portabilisque est, et in usu commni erat. Etiam eo tempore animatus erat ab linguis ALGOL 68, Ada, CLU et ML.

Annos postquam linguam primum elaborare incepit, anno 1998 norma linguae C++ sancta est designatione ISO/IEC 14882:1998. Illa norma usque hodie vim habet, sed enmendata est anno 2003 ab Corrigendo Technico ISO/IEC 14882:2003 designatio. Proxima versio normalis affabiliter C++0x nuncupata usque hodie elaboratur.

Etymologia

Natura

C++ plurimam linguae C syntaxim et praeprocessorium accepit. Lingua autem undecim res additionales praebet quae laborem programmatorum meliorant:

  • Dictum //, quo post in singula linea possumus reddere commentationes
  • Dictum const, quo constantes alphanumerici definiri possunt
  • Dictum inline, quo functiones singulae lineae definiri possunt
  • Declarationes quae ubique possunt poni
  • Referentias et operatorem referentialem &
  • new et delete, quae facile sinunt variabilium memoriam allocare et deallocare
  • Obiectorum usum lingua re vera sustinet, classes veras praebens, quibus programmatores possunt definire nova genera variabilium programmatis aptorum, et functiones eorum (quae methodi appellantur).
    • Constructores, destructores, operatores, methodosque a programmatoribus definitas
    • Incapsulationem, ubi dictis private, public, protected programmatores possunt decernere variabiles secretos et methodos quibus hi variabiles legi, adhiberi vel commutari possint,
    • Hereditatem, ubi novae classes possunt heriditare variabiles et functiones ex classe antea definita
  • Superpositiones (Anglice: Overloading) operatorum mathematicorum et aliorum functionum, ubi programma continue decernit methodum applicabilem iuxta datum variabilium genus

Obiecta

Operatores et eorum superpositio

Formulae

Vide etiam

Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes!