Quantum redactiones paginae "Neuron" differant

E Vicipaedia
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 72 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q43054 sunt
m Rafaelgarcia movit paginam Neuronum ad Neuron praeter redirectionem: ad fontes veteriores Neuron
(eadem)

Emendatio ex 15:26, 5 Aprilis 2013

Imago neuroni

Neuronum (-i, n.) (e Graeco νεῦρον 'nervus') seu neuron (-is)[1] est excitabilis systematis nervorum cellula animalium superiorum. Propter membrana ad stimulos sentiendos apta, neurona quam optima sunt communicatu: et sensus externos recipiunt et impulsus nervosos inter se ipsas aut alias cellulas ducunt.

Partes tres habent: soma, vel corpus neuronis, ubi situs est nucleus, Nissli corpusculi, et alia organula; dendritae, quae sunt elongationes breves e somate quasi nexus adhibiti cum ceteris neuronis, et axon, pars longissima neuroni. E neuronis compositi sunt nervi, quamobrem particulas primas esse dicuntur medullae spinalis et cerebri. Cerebrum humanum circiter 86 milliarda neuronorum habet.

Iunctura neuronorum synapsis appellatur. Cuique neurono sunt circiter 10'000 synapsium.

Notae

  1. TH H2.00.6.01.00001, Terminologia Histologica

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link GA