Quantum redactiones paginae "Iconoclasmus Byzantinus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 2 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q1018769 sunt
Linea 59: Linea 59:
[[Categoria:Historia artis]]
[[Categoria:Historia artis]]


[[de:Byzantinischer Bilderstreit]]
[[el:Εικονομαχία]]
[[en:Iconoclasm (Byzantine)]]
[[en:Iconoclasm (Byzantine)]]
[[it:Iconoclastia]]
[[it:Iconoclastia]]

Emendatio ex 06:09, 22 Martii 2013

Iconoclastia vel Iconoclasia (ex verbo Graeco: εικονοκλάστης, qui significat destructor imaginum)[1] est destructio imaginum sacrarum vel monumentorum propriae religionis sensu strictiore in religione Christiana, latiore sensu omnis imaginum odium sive iconophobia cuiuslibet culturae aut religionis.

Aniconismus

Aniconismus[2] est usus aut persuasio divinitatem et prophetas, secundum alios etiam homines aut animalia pingenda non esse. Verbum absentiam imaginum describere potest, sed etiam interdictum, ex quo iconoclastia nasci solet.

Aniconismi fons maximi momenti est interdictio imaginum in Vetere Testamento, imprimis prima decalogi tabula (Ex 20,1-5):

Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra.[3]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Aniconismus.

Iconoclastia byzantina

Opus tesselatum in abside ecclesiae iconibus spoliatae, imaginibus carens, sola cruce ornata.

In Imperio Romano Orientali bis imperatoribus adiuvantibus ecclesiae omnibus imaginibus spoliatae atque novae imagines confici vetitae sunt: Primo inter annos 730 et 787 imperatores Leo III Isaurianus et Constantinus V imagines exstinguere studuerunt (vetitum abrogatum est ab Imperatice Irene); aliud interdictum inter 814 et 842 valebat (institutum a Leone V et abrogatum a Theodora). Plurimi cultores imaginum idolatriae accusati ac damnati, saepe etiam supplicio affecti sunt.

Iconoclastia saeculi sexti decimi

Iconoclastia in Nederlandia (imago ex anno 1882)

Iconoclastia saeculi sexti decimi ad Reformationem secuta est. Iussu theologorum reformatorum ac magistratuum, qui novam fidem acceperant, imagines, sculpturae, vitrae imaginibus ornatae et aliae picturae Iesum Christum, Mariam vel sanctos demonstrantes deletae, praeterea alia ecclesiarum artificia, vasa sacra et organa ex ecclesiis amota sunt. Picturae artificiaque partim in manus privatorum venerunt, partim laesa vel destructa sunt.

Iconoclastia in urbibus vicisque totius Europae saeviebat, imprimis in Helvetia, Sacro Romano Imperio(1522–1566), Scotia (1559) et in Nederlandia (1566), postea etiam in Anglia (1642–1649), dum bellum civile furebat.

Religio Islamica

Alcoranus interdictum imaginum nescit. Nihilominus iam saeculo octavo ineunte persuasio invenitur imagines ab hominibus fictas illicitas esse, quod solus Deus creator sit. Quaedam scholae iuris Islamici imagines Dei aut animalium unitati Dei contradictoriae ducunt. Anno 722 calipha Yazîd II regnante iconoclastia facta est.[4]

Vide etiam

Bibliographia

Generaliter

  • Jack Goody: Representations and Contradictions. Ambivalence Towards Images, Theatre, Fiction, Relics and Sexuality. Blackwell Publishers, Londinii et al. 1997, ISBN 0-631-20526-8.

Iudaismus et Christianismus

  • Lexikon der christlichen Ikonographie. 8 vol. Herder, Friburgi Brisgoviae 1994, ISBN 3-451-22568-9.
  • Friedrich Christoph Schlosser: Geschichte der bilderstürmenden Kaiser des oströmischen Reichs. Mit einer Übersicht der Geschichte der frühern Regenten desselben. Varrentrapp, Francoforti 1812.
  • Ign. Heinr. v. Wessenberg: Die christlichen Bilder, ein Beförderungsmittel des christlichen Sinnes. 2 vol. Wallis, Constantiae 1845.
  • Claus Bachmann: Vom unsichtbaren zum gekreuzigten Gott. Die Karriere des biblischen Bilderverbots im Protestantismus, in: Zeitschrift für Systematische Theologie und Religionsphilosophie Band 47 (2005), p.1-34.
  • Clemens Lüdtke: Die Bilderverehrung und die bildlichen Darstellungen in den ersten christlichen Jahrhunderten. Eine dogmatische und kunstgeschichtliche Programm-Abhandlung. Herder, Friburgi Brisgoviae 1874.
  • Christoph Dohmen: Das Bilderverbot. Seine Entstehung und seine Entwicklung im Alten Testament. 2. ed. Athenäum, Francoforti 1987, ISBN 3-610-09100-2 (Bonner biblische Beiträge 62), (Item: Bonnae, Univ., Diss., 1984/85).
  • Michael J. Rainer, Hans-Gerd Janßen et al. (Ed.): Bilderverbot. Lit, Monasterii 1997, ISBN 3-8258-2795-X (Jahrbuch politische Theologie 2).
  • Ingo Baldermann (Ed.): Die Macht der Bilder. Neukirchener Verlag, Neukirchen-Vluyn 1999, ISBN 3-7887-1685-1 (Jahrbuch für biblische Theologie 13).
  • Kalman P. Bland: The Artless Jew. Medieval and Modern Affirmations and Denials of the Visual. Princeton University Press, Princeton NJ 2000, ISBN 0-691-01043-9.
  • Jérôme Cottin: Le regard et la parole. Une théologie protestante de l'image. Labor et Fides, Genavae 1994.
  • Eckhard Nordhofen (Ed.): Bilderverbot. Die Sichtbarkeit des Unsichtbaren. Schöningh, Paderbronnae et al. 2001, ISBN 3-506-73784-8.
  • Günter Frankenberg, Peter Niesen (Ed.): Bilderverbot. Recht, Ethik und Ästhetik der öffentlichen Darstellung. Lit, Monasterii 2004 ISBN 3-8258-6986-5 (Commentatio 5. Vol. 1).
  • Tallay Ornan: The Triumph of the Symbol. Pictorial Representation of Deities in Mesopotamia and the Biblical Image Ban. Academic Press et al., Friburgi et al. 2005, ISBN 3-7278-1519-1 (Orbis Biblicus et Orientalis 213).
  • Matthias Krieg, Martin Rüsch, Johannes Stückelberger, Matthias Zeindler (Ed.): Das unsichtbare Bild. Zur Ästhetik des Bilderverbots. Theologischer Verlag, Turici 2005, ISBN 3-290-17365-8.
  • Andreas Wagner et al. (Ed.): Gott im Wort – Gott im Bild. Bilderlosigkeit als Bedingung des Monotheismus? Neukirchener-Verlag, Neukirchen-Vluyn 2005, ISBN 3-7887-2111-1.
  • Jan Assmann: Was ist so schlimm an den Bildern? In: Bildersturm. Sammelband der Vorträge des „Studium Generale“ an der Ruprecht-Karls-Universität Heidelberg im Wintersemester 2003/2004. Universitätsverlag Winter, Heidelbergae 2006, ISBN 3-8253-5172-6, p. 117–133.

Islam

  • Rudi Paret: Das islamische Bilderverbot und die Schia. In: Erwin Gräf (Ed.): Festschrift Werner Caskel. Zum 70. Geburtstag, 5. März 1966. Brill, Leiden 1968, p. 224–232
  • Rudi Paret: Schriften zum Islam. Volksroman, Frauenfrage, Bilderverbot. Ed. a Josef van Ess. Kohlhammer, Stuttgardiae et al. 1981, ISBN 3-17-005981-5.

Notae

  1. Verbum εικονοκλάστης compositum est ex εἰκών, „imago“ et κλάειν, „frangere“
  2. Deductum ex verbo Graeco εικων 'imago' + alpha privativum + suffix -ism (-ισμος)
  3. Exemplum primum Hebraicum: לא תעשה־לך פסל וכל־תמונה אשר בשמים ממעל ואשר בארץ מתחת ואשר במים מתחת לארץ
  4. Barbara Finster, in: Elger, Ralf/Friederike Stolleis (Ed.): Kleines Islam-Lexikon. Geschichte - Alltag - Kultur. Beck, Monaci 2001, vox: Bilderverbot