Quantum redactiones paginae "Secta Sunnitica" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 84 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q483654 sunt
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 2 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q483654 sunt
Linea 23: Linea 23:


[[Categoria:Sectae Islamicae]]<!--melius: Secta Sunnitica-->
[[Categoria:Sectae Islamicae]]<!--melius: Secta Sunnitica-->

[[kk:Әһл әс-Сунна]]
[[tr:Sünnilik]]

Emendatio ex 04:10, 18 Martii 2013

Musulmani peregrini circumambulant aditus templi Meccensis.

Secta Sunnitica (Arabice أهل السنة ahlu s-sunna, "populus moris") est praeter Siiticam altera atque maior fidei Islamicae, quam inter 85 et 93 centesimas Musulmanorum orbis terrarum sequuntur.[1][2] Sunna (سنة), vocabulum Arabicum, exemplum quod Machometus praebuit dictis et praeceptis suis significat.

Quanti momenti Siitis est successio imamorum, tanti Sunnitis erat successio calipharum. Quod autem non ad traditionem attinet et consuetudines, sed ad ipsas fidei doctrinas, minus inter ambas religionis varietates interesse videtur quam inter ecclesias Catholicas et reformatas.

A morte Machometi usque ad finem imperii Ottomanici, summam inter Sunnitas auctoritatem habebat calipha, quam nostris diebus exercent infiniti divinitatis Islamicae doctores (علماء ʿulamāʾ).

Distinguuntur quattuor scholae (مذهب maḏhab 'via', pl. مذاهب maḏāhib) iurisprudentiae Sunniticae:

  • Hanafitae, qui sequuntur doctrinam Abū Hanīfa, qui obiit anno 767.
  • Malicitae, quorum caput erat Mālik ibn Anas, anno 795 defunctus, praecipue in Africa crebri.
  • Safiitae, qui Machometum ibn Idris aš-Šāfiʿī, qui anno 820 mortuus est, ut ducem agnoscunt.
  • Hanbalitae, quos Aḥmad bin Ḥanbal docuit, qui anno 855 vitam naturae reddidit.
Tabula regionum Siiticarum et Sunniticarum

Notae

  1. pewforum.org
  2. "How Many Shia Are in the World?" (Anglice)

Nexus externi

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!