Quantum redactiones paginae "Baetulus" differant
No edit summary |
|||
Linea 13: | Linea 13: | ||
[[Categoria:Religiones]] |
[[Categoria:Religiones]] |
||
[[Categoria:Religio Romana]] |
[[Categoria:Religio Romana]] |
||
[[ar:بيتيلي]] |
|||
[[ca:Baetyl]] |
|||
[[de:Steinkult]] |
|||
[[en:Baetylus]] |
|||
[[es:Betilo]] |
|||
[[fr:Bétyle]] |
|||
[[it:Betilo]] |
|||
[[nl:Baitylia]] |
|||
[[ru:Байтил]] |
|||
[[uk:Байтил]] |
Emendatio ex 23:08, 14 Martii 2013
In religionibus antiquis baetulus[1] (graece βαίτυλος) est lapis sacer cui inesse divinam quandam praesentiam credebant. Plerumque hi lapides e caelo in terram praecipitati erant - quas meteorites hodie vocamus - vel saltem fulmine icti : quocirca ab hominibus colebantur. Apud Phoenices er Arabes[2] in primis hoc genus cultus floruit.
Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae Cybeles[3] a Romanis ex Asia Minore in Palatium transvectus. Item lapis dei El Gabal - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore Heliogabalo ex Emesa secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus.
In veteribus linguis Semiticis idem verbum sub forma bethel invenimus, per popularem etymologiam tamquam bît îli, id est domus dei, interpretata. Ita in Biblia Iacobus, postquam Deus in somnio ei apparuit, bethel eo ipso loco erigit lapidem in quo dormivit[4]. Nonnulli linguarum antiquarum periti putant hoc verbum a veteribus incolis litorum Mediterranei maris seorsum et in linguam Graecam et in linguas Semiticas transisse[5]. Alii bît ili veram etymologiam esse arbitrantur.
Notae
- ↑ Plinius Maior XXXVII,135.
- ↑ Arnobius, Adversus nationes VI,11. Henricus Lammens (1919), Le culte des bétyles et les processions religieuses chez les Arabes préislamites. Confer lapidem nigrum in Arabia hodieque Meccae veneratum.
- ↑ Arnobius VII, 49-51.
- ↑ Genesis 28:11-22.
- ↑ Pierre Chantraine, Dictionnaire étymologique de la langue grecque, Parisiis, 1968.