Quantum redactiones paginae "Mons Casinus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 17 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q154372 sunt
m automaton abdit: fi (strong connection between (2) la:Mons Casinus and fi:Montecassino),nl (strong connection between (2) la:Mons Casinus and nl:Montecassino),gl (strong connection between (2) la:Mons Casinus and gl:Montecassino)
Linea 91: Linea 91:
[[de:Montecassino]]
[[de:Montecassino]]
[[es:Abadía de Montecasino]]
[[es:Abadía de Montecasino]]
[[fi:Monte Cassino]]
[[gl:Monte Cassino]]
[[it:Abbazia di Montecassino]]
[[it:Abbazia di Montecassino]]
[[nl:Monte Cassino]]

Emendatio ex 01:20, 13 Martii 2013

Montis Casini coenobium
{{{Nomen_lat}}}
{{{Nomen_ital}}}
[[{{{Ecclesia}}}]]
[[Image:{{{Charta_Bistum}}}|300px]]
Regio ecclesiastica {{{Regio_ecclesiastica}}}
Provincia ecclesiastica {{{Provincia_ecclesiastica}}}
Tabulae geographicae
[[Image:{{{Charta2_Kirchenprovinz}}}|200px]]
[[Image:{{{Charta_Kirchenprovinz}}}|200px]]
Indicia fundamentalia
Episcopus: Petrus Vitorelli OSB
Ep. Auxiliarius: {{{Auxiliarius}}}
Ep. Emeritus: Bernardus D'Onorio OSB
Numerus paroeciarum: 53
Area: 567 km²
Numerus incolarum: 79 500 (2007)
Numerus catholicorum: 79500 (2007)
Portio: 100 %
Erectio: {{{Erectio}}}
Ritus: {{{Ritus}}}
Cathedralis: {{{Ecclesia_cathedralis}}}
Concathedralis: {{{Ecclesia_cumcathedralis}}}
Patroni: {{{Patroni}}}
Inscriptio cursualis: Arcibadia
I-03043 Montecassino (FR)
Pagina interretialis: [2]
Dioeceses Ecclesiae Catholicae in Italia


Mons Casinus[1] vel Mons Cassinus[2] est coenobium (monasterium) praeclarum Italiae meridionalis.

Coenobium in colle rupestri (altitudinis 516 m.) prope Casinum oppidum in Latio meridiano situm a Benedicto de Nursia sub annum 529 conditum est. Compluries deletum toties reviruit (unde illud “succisa virescit” in insigni monasterii) et per multa saecula litteris artibusque clarebat. Gravitate princeps habetur omnium coenobiorum, quae regulam eiusdem Benedicti sequuntur, et archiabbatia sive archicoenobium nominatur sive ob reliquias illius, quae secundum traditionem antiquam in crypta ecclesiae abbatialis venerantur, sive ob ipsam regulam, quae quamvis pro solis monachis Montis Casini scripta tamen virtutibus eminens priores regulas paulatim multis monasteriis submovebat, ut tandem sub Carolo Magno lex vitae monasticae facta sit et magni momenti esset ad formandum cultum humanum civilemque Medii Aevi nec non Europae occidentalis.

Historia

Crypta: altare cum statuis S. Benedicti et S. Scholasticae

Papa Gregorius Magnus in secundo libro dialogorum [3] refert Benedictum prope Casinum oppidum, quod tum “in excelsi montis latere” situm erat, in luco Apollinis monasterium novum construxisse Sublacensi coenobio propter controversias cum quodam presbytero relicto: “Contrivit idolum, subvertit aram, succendit lucos atque in ipso templo Apollinis oraculum beati Martini, ubi vero ara eiusdem Apollinis fuit, oraculum Sancti Ioannis construxit (dial. 2,8).” Traditio benedictina posterioris temporis hoc anno 529 factum esse vult, quo modo coenobium Montis Casini cum Academia Atheniensi eodem anno clausa aequare videtur (quasi sit nova Academia pro mundo christiano condita)[4]. Ibi Benedictus regulam scripsit, ibi et Totilam, regem Ostrogothorum hospitio recepit (dial 2,14) sub annum 543, quod est unicum tempus in vita Benedicti fide historica satis certum, ibi (secundam traditionem 21 Martii 547) mortuus et sepultus est.


Anno 577 coenobium a Langobardis destructum est, quapropter monachi superstites Romam fugerunt. Primis annis octavi saeculi restitutum est Petronace abbate, Pontificis Gregorii secundi iussu. Tum aetas florens coepit coenobio Casinensi: Inter monachos erant Carlomannus Pippini III. frater, Ratchis (rex Langobardorum) et Paulus Diaconus, qui scripsit Historiam gentis Langobardorum. Ex donatione Gisulfi ducis Beneventi Terra S. Benedicti proficiscebatur, quae erat regio inter Montem Casinum et Mare Tyrrhenicum, non tam terrae ambitu quam auctoritate in rebus publicis ecclesiasticisque conspicua.


Anno 883 turba Musulmanorum (qui tum Saraceni nominabantur) monasterium invadunt, diripiunt, incendunt. Cecidit Bertarius abbas, superstites monachi confugerunt Teanum primum, deinde Capuam. Medio autem decimo saeculo vita monachalis refloruit et sub abbate Desiderio (abbas 1058 – 1087), qui postea pontifex sub *Victoris III. nomine fuit, coenobium ad summum apicem dignitatum perventum est: Amplius quam 200 monachis polluit, manuscriptis litteris arte per occidentem claruit, basilica restituta atque a musivariis Constantinopoli arcessitis exornata est.


Anno 1349 monasterium propter terrae motum tertium deletum est. Denuo splendide aedificatum est, cum autem formam magnitudinis pulchritudinisque usque ad annum 1944 retineret, auctoritatem paulatim amittebat: Anno 1503 coenobium Montis Casini una cum Terra S. Benedicti in dicionem regni Neapolitani venit, anno 1505 monasterio Sanctae Justinae Pataviensi coniunctum, anno 1799 a militibus Napoleonicis expilatum et paulo post suppressum est. Tempore restaurationis iterum reviruit, cum autem reliqua monasteria in Italia sita anno 1866 supprimerentur, coenobium Montis Casini in monumentum gentis proprium mutatum est monachis custodibus.

anno 1944: monasterium devastatum

Funditus deletum est coenobium denique 15 Februarii 1944, cum bello mundano II. in prima acie fuit inter armas hostiles. Quantum hodie potest videri secundum pristinam aedificandi rationem constructum est, ex proposito abbatis restitutoris Ildefonsi Rea: “ubi erat, sicut erat” [5].


Visu digna

Benefactorum claustrum

Claustrum „del Bramante“ appellatum, benefactorum claustrum, basilica, museum at alia visu digna in pagina Montis Casini spectari possunt, ubi diversis linguis (inter quas et Latina) imaginibus additis uberius explicantur.


Officia et munera

Officium eminens opus Dei est (secundum illud Sancti Benedicti: “Nihil operi Dei praeponatur” [6]), quamobrem monachi septies in die ad orationem conveniunt. Praeterea pars monachorum vitam consumit in studiis, pars in bibliothecam archiviumque administrando, alii se dedunt iconibus sive sacris imaginibus pingendis, alii in sollicitudine sunt de peregrinis accipiendis vel operam in diveris apparitionibus ad cultum humanitatemque spectantibus ponunt.

Dioecesis

Montis Casini coenobium est abbatia territorialis et sedes dioecesis ecclesiae Catholicae Apostolicae Sedi immediate subiectae. Nomen sedis episcopalis Abbatia Territorialis Montis Cassini. Saeculo sexto constituta anno 2007 numerus paroeciarum eius 53, numerus Christfidelium 79.500 est. Hoc tempore ab abbate Petro Vitorelli regitur[7].

Monachi praeclari

Vide etiam

Nexus externi

Bibliographia

  • Dell’Omo, Mariano: Montecassino - Un abbazia nella storia (Cinisello Balsamo / Milano 1999) - italice, latine.

Notae

  1. Gregorius Magnus, Dialogi 2,8,10 (in interrete: [1]; J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3; Georges et al.
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 et al.
  3. Vogüé, Adalbert de (Ed.): Dialoghi (I – IV) (=Gregorius Papa I.: Dialogi de vita et miraculis patrum Italicorum), in: Opere di Gregorio Magno 4 (Roma 2000) - latine, italice.
  4. Licet coincidentia temporis invitet ad coniectandum de tali continuatione studiorum, neque Benedictum Academiam condere voluisse neque Montem Casini initio magni momenti in litteris tradendis fuisse satis constat. Confer etiam Schupp, Franz, Geschichte der Philosophie im Überblick (Hamburg 2003), p. 106-107.
  5. confer Paginam Montis Casini
  6. / Regula Benedicti, 43
  7. Segreteria di Stato, Libreria Editrice Vaticana: Annuario Pontificio 2008. 20. Februaris 2008, ISBN 978-88-209-8021-4.