Quantum redactiones paginae "Quadratum Satoris" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m genitivus
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 13 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q41898 sunt
Linea 36: Linea 36:
[[Categoria:Inscriptiones]]
[[Categoria:Inscriptiones]]


[[de:Sator-Quadrat]]
[[en:Sator Square]]
[[es:Cuadrado Sator]]
[[eo:Kvadrato de Sator]]
[[fr:Carré Sator]]
[[ko:사토르 마방진]]
[[it:Quadrato del Sator]]
[[nl:Satorvierkant]]
[[ja:SATOR AREPO TENET OPERA ROTAS]]
[[pl:Kwadrat Sator-Rotas]]
[[pt:Quadrado Sator]]
[[ru:Квадрат SATOR]]
[[ru:Квадрат SATOR]]
[[sl:Sator Arepo Tenet Opera Rotas]]
[[sv:Sator-arepo-formeln]]

Emendatio ex 13:53, 11 Martii 2013

Quadratum in muro ecclesiae Sancti Petri ad oratorium, in Aprutio centrali.

Quadratum Satoris appellatur frequens antiquaque inscriptio Latina quinque verborum in quadratum dispositorum, quae sunt SATOR AREPO TENET OPERA ROTAS. Inscriptio, quae multis Europae locis reperta est, scilicet Pompeiis, Corinii et Mancunii, non solum a fronte et a tergo, sed etiam a summo et ab imo idem legitur: undique palindroma est. TENET unum a tergo lectum idem habet sensum, SATOR et AREPO autem ROTAS et OPERA a tergo leguntur. Quadrato ab antiquo magicae ascribuntur facultates, in quibus potestas igni exstinguendi[1]. Hodie complures de sensu exstant interpretationes versionesque possibiles a doctis praebitae, sed nemo etiamdum firme scit quidnam formula significet vel attingat.

Loci in quibus quadratum repertum est

Inscriptionis specimina complura sunt, quorum alia leguntur SATOR AREPO TENET OPERA ROTAS, alia autem ROTAS OPERA TENET AREPO SATOR, alia dein quadrati formam non habent cum tantum verba tria SATOR AREPO TENET figurent (e.g. inscriptio Saeculi quattuordicesimi in Närke, Suecia), alia postremo non solum verba sed etiam signa ostendunt. Quadrati specimina alia ad Saeculum primum, secundum et tertium p.C.n. spectant, alia ad varia Saecula Medii Aevi.

Quadratum ad exemplum his locis repertum est:

Sententiae de sensu

De quadrati sensu multae exstant sententiae, quamquam AREPO unum hapax legomenon litterarum Latinarum sit et tantum obscurum verbum ut a nonnullis nomen proprium aestimetur. Sic AREPO quidam nomen putant esse satoris, qui tenet opera atque rotas curri aut aratri. Hieronymus Carcopino putabat AREPO verbum celticum latinizatum quod 'aratrum' significabat, I.G. Griffiths autem id credebat ab aegyptio verbo Ḥr-Ḥp deductum esse et 'faciem Apis' significare.[2]

De sensu Christiano

Credunt nonnulli quadratum sensum Christianum habere: nam cum quadrati litteris bis "PATER NOSTER" scribi potest in formam crucis quae litteram N centrum habet, cum sublatae sint A duas duasque O quae alpha omegaque, scilicet initium finemque rerum, indicare putentur.

Vide etiam

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Quadratum Satoris spectant.

Notae

  1. Sic e.g. in Iohannis Georgii Hohman Long Lost Friend.
  2. "'Arepo' in the Magic 'Sator' Square'", I.G. Griffiths, The Classical Review, New Ser., Vol. 21, No. 1., 1971, paginae 6–8.