Quantum redactiones paginae "Lucius Menenius T.f. Lanatus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 2 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q1241530 sunt
 
Linea 20: Linea 20:
[[Categoria:Gens Menenia|Lanatus, Lucius T.f.]]
[[Categoria:Gens Menenia|Lanatus, Lucius T.f.]]
[[Categoria:Tribuni militum consulari potestate]]
[[Categoria:Tribuni militum consulari potestate]]

[[bg:Лицин Менений Ланат]]
[[ca:Luci Meneni Lanat]]

Redactio novissime (die 10 Martii 2013, hora 23:28) facta

Lucius (vel Licinus) Menenius T.f. Lanatus (quando natus, quandove mortuus est, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 387 Menenius primum tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae eius anni Gnaeus Sergius Fidenas Coxo, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Papirius Cursor, Lucius Valerius L.f. Poplicola erant. Hoc anno et templum Martis dedicatum erat, quod inter bellum Gallicum votum est. Praeterea tribus quattuor civitati additae sunt: Stellatina, Tromentina, Sabatina, Arniensis[1]

Anno 380 iterum tribunus militum electus est. Collegae eius anni Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Gnaeus Sergius Fidenas Coxo, Gaius Sulpicius M.f. Peticus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Valerius L.f. Poplicola, Tiberius Papirius Crassus atque Lucius Papirius Mugillanus erant. Et eo anni bellum in Latinos et Hernicos continuatum est, Titus Quinctius T.F. Cincinnatus Capitolinus dictator nominatus est[2].

Anno 378 tribunus III fuit, una cum Spurius Furius, Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Publius Cloelius Siculus, Marcus Horatius atque Lucius Geganius Macerinus. Qui bellum contra Antium et Volscos duxerunt[3].

Anno 376 denique quartum tribunus militum factus est. Lucius Papirius Mugillanus, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Servius Sulpicius Praetextatus cum Menenio magistratum gesserunt[4].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 5,6-8
  2. op.cit. VI 27-30
  3. op.cit., VI 32
  4. Cassius Dio frag. lib. VII 29,1