Quantum redactiones paginae "Adamus Remmele" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 3 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q77865 sunt
Linea 25: Linea 25:
[[Categoria:Diurnarii Germaniae]]
[[Categoria:Diurnarii Germaniae]]
[[Categoria:Victimae Nazistarum]]
[[Categoria:Victimae Nazistarum]]

[[als:Adam Remmele]]
[[de:Adam Remmele]]
[[en:Adam Remmele]]

Emendatio ex 05:57, 10 Martii 2013

Adamus (Theod. Adam) Remmele (natus 26 Decembris 1877 vico Altneudorf apud Heidelbergam, mortuus 9 Septembris 1951 Friburgi) vir publicus Germaniae et sodalis factionis SPD fuit.

Iuventus et munus

Pater eius pistor erat, quem munus post scholam finitam etiam edidicit. Annis 1903 - 1905 magistratus urbis Ludovici Portus Rhenani fuit, deinde ad annum 1908 praeses foederis opificum molarum et tum ad annum 1918 diurnarius actorum diurnorum factionis SPD Manhemii operam dedit.

Cursus honorum

Iam ab anno 1894 sodalis SPD et collegiorum opificum erat. Anno 1911 Manhemii decurio urbis electus est. Cum mense Novembri 1918 monarchia etiam Badeniae abolita esset, Remmele sodalis consilii opificum et militum fuit et anno 1919 legatus senatus terrae Badeniae (ad annum 1927 et administer rerum internarum (ad annum 1929 electus est. 23 Novembris 1922 - 22 Novembris 1923 atque 23 Novembris 1927 - 23 Novembris 1928 praeses ministrorum Badeniae fuit. Anno 1928 primo legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad annum 1933 mansit.

Tempore Dictaturae Nazistarum

Remmele, postquam Nazistae anno 1933 rerum Germaniae potiti sunt, 3 Maii Hamburgi captus et Carolsruham tractus atque coram vexatus et humiliatus est. Tum in Castra carceralia translatus et ad annum 1934 incarceratus est. Deinde Hamburgi mercator laborabat. Post Coniurationem 20 Iulii 1944 detectam Remmele iterum in carcerem iactus est.

Post Patriam liberatam

Postquam Bellum Orbis Terrarum II finitum est, Remmele praecipue pro societatibus consumptionis restituendis (Theod. Konsumgenossenschaften) laboravit. Anno 1947 doctor medicinae universitatis Carolsruhae honoris causa et anno 1948 civis Carolsruhae honoris causa nominatus est. Ad usque mortem Remmele nunc Friburgi Brisgoviae vixit.

Nexus externi