Quantum redactiones paginae "Ericus Vagts" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 3 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q78175 sunt
Linea 16: Linea 16:
[[Categoria:Magistri civium superiores Urbis Hanseaticae Bremae]]
[[Categoria:Magistri civium superiores Urbis Hanseaticae Bremae]]
[[Categoria:Mortui 1980]]
[[Categoria:Mortui 1980]]

[[de:Erich Vagts]]
[[en:Erich Vagts]]
[[nds:Erich Vagts]]

Emendatio ex 17:57, 9 Martii 2013

Ericus (vulgo: Erich) Vagts (natus 9 Februarii 1896 Cuxhaven, mortuus 20 Februarii 1980 Bremae) vir publicus Germaniae erat.

Iuventus et Munus

Post scholam finitam Vagts anno 1914 miles conscriptus ad annum 1918 militavit. Bello orbis Terrarum I finito iurisprudentiae Kieliae et Tubingae studebat, sed studium non finiebat. Anno 1925 Vagts praeses Concilii Rusticae (Landbund) Megalopolis factus est, quod paene pars factionis DNVP fuit.

Cursus honorum

Huius factionis anno 1928 legatus civitatis Urbis Hanseaticae Bremae electus est, anno 1933 senator Bremae factus est. Sed iam 30 Septembris 1933 ab hoc magistratu recessit, legatus Bremae et postea Oldenburgi Berolini factus est. Anno 1945, cum Americani Bremam occuparent, Vagts ab eis 4 Maii magister civium nominatus est. Sed iam 1 Augusti 1945 dimissus est, quod cum senatoribus sociales democraticos et communistos iurgaverat. Vagts etiam sex menses in carcerem missus est. Successor eius Gulielmus Kaisen creatus est.