Quantum redactiones paginae "Historia Brasiliensis" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m automaton addit: yo:Ìtàn ilẹ̀ Brasil
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 36 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q211967 sunt
Linea 38: Linea 38:
{{Link GA|ja}}
{{Link GA|ja}}
{{Link GA|no}}
{{Link GA|no}}

[[ar:تاريخ البرازيل]]
[[bg:История на Бразилия]]
[[bn:ব্রাজিলের ইতিহাস]]
[[ca:Història del Brasil]]
[[cs:Dějiny Brazílie]]
[[cy:Hanes Brasil]]
[[da:Brasiliens historie]]
[[de:Geschichte Brasiliens]]
[[en:History of Brazil]]
[[eo:Historio de Brazilo]]
[[es:Historia del Brasil]]
[[fa:تاریخ برزیل]]
[[fi:Brasilian historia]]
[[fr:Histoire du Brésil]]
[[gl:Historia do Brasil]]
[[he:היסטוריה של ברזיל]]
[[ia:Historia de Brasil]]
[[io:Historio di Brazilia]]
[[it:Storia del Brasile]]
[[ja:ブラジルの歴史]]
[[ka:ბრაზილიის ისტორია]]
[[ko:브라질의 역사]]
[[lt:Brazilijos istorija]]
[[mk:Историја на Бразил]]
[[mwl:Stória de l Brasil]]
[[nl:Geschiedenis van Brazilië]]
[[no:Brasils historie]]
[[pl:Historia Brazylii]]
[[pt:História do Brasil]]
[[ru:История Бразилии]]
[[sq:Historia e Brazilit]]
[[sv:Brasiliens historia]]
[[tr:Brezilya tarihi]]
[[uk:Історія Бразилії]]
[[yo:Ìtàn ilẹ̀ Brasil]]
[[zh:巴西歷史]]

Emendatio ex 09:46, 9 Martii 2013

Brasilienses indiginae, ab Ioanne Baptista Debret picti

Historia Brasiliensis adventu primorum indigenarum abhinc annorum plus quam 8000 coepit, cum ei pontem terrestrem trans Mare Beringianum in Alascam transierunt et residuum Americae Americae Septentrionalis et Americae Mediae intraverunt.

In Brasiliae praesentibus limitibus, pleraeque indigenarum tribus ex anno 1500 terram incolentes e prima migrantium unda e Septemtrionali Asia (Siberia) ortae esse putantur, qui Beringianum terrenum pontem exeunte ultima Aetate Glaciali, circa 9000 a.C.n., transivisse putantur. Europaeis advenientibus, hodiernae Brasiliae territorio amplius 2000 nationum et tribuum erant et omnium incolarum aestimatio trium milionum Amerindorum erat. Aliquantum prisca linguistica recensio 188 vivas autochthonicas linguas cum 155 000 totalium locutorum invenit. Die 18 Ianuarii anni 2007, Opus Fundatum Nationale Indii (Lusitane Fundação Nacional do Índio) sexaginta septem dissimiles "tribus incontactas" in Brasilia praesentiam, plus quadraginta ex anno 2005, firmavisse retulit. Cum hac additione, Brasilia maximum "populorum incontactorum" numerum in mundo habere nunc firmata est, vel magis quam insula Nova Guinea. Anno 1500, Lusitanis adventis, Amerindi plerique seminomadicae tribus erant, praesertim litus iuxta ripas maximorum fluminum incolentes.

Dispar Christophoro Columbo, qui in Indias Orientales advenisse putavit, Lusitani, per Valascum de Gama, in Indiam per tramitem Oceani Indici iam advenerant cum in Brasilia advenerunt. Nihilominus, vox índios ("Indi") statuta est ad designandas Novi Mundi gentes et adhuc lingua Lusitana ea hodie utitur, dum gentes Indiae indianos Lusitane ad duos populos discernendos nominantur. In principio, Europaei autochthones bonos silvestres vidit et mixtura generum incolarum statim coepit. Tribuum bellum, cannibalismus, et persecutio Caesalpiniae echinatae ob suum rubrum pigmentum Lusos ut Amerindi civilizandi essent convicerunt.

Colonizatio

Tabula Brasiliae edita a Lusis exploratoribus anno 1519.

In principio, Lusitania minime Brasiliae intererat, praecipue ob magna lucra per commercium cum Indosina consecuta. Post annum 1530, Lusitana Corona Archegiarum Hereditariarum (Lusitane capitanias hereditárias) systema ad certe occupandam novam coloniam instituit, et serius in defectas archegias directe dominatus est. Quamquam temporariae commerciales stationes conditae sunt ad Caesalpiniam echinatam colligendam, qua pigmento utebantur, cum perpetua catoecese industria Sacchari officinarum et sua intentiva labor instituta est. Aliquot coloniae praeter litus conditae sunt inter quas coloniale caput, Soteropolis (Lusitane Salvador), anno 1549 in Sinu Omnium Sanctorum Septemtrione et Urbs Fluminensis Martio anni 1567 meridie condita. Lusi coloni oeconomiam in agriculturalium opium productione fundatam adoptaverunt quae ex Europa exporata est. Saccharum longissime maximi ponderis productum facta est usque ad iniens saeculum duodevicensimum. Quamquam Brasiliense saccharum ob suam qualitatem fuit clarum, industria crisi? obviam per saecula septimo decimo et duodevicensimo ivit cum Batavi et Galli saccharum in Antillis, Europae propioribus sitis, producere coeperunt—quod sacchari pretia minuere fecit.

Per saeculum septimum decimum, exploratores privati ex archegia Paulistana, hodie Vexillarii (Lusice Bandeirantes) nominati, exploraverunt et Brasilienses limites expanderunt praecipue dum in intestinas tribus impetus fecerunt ut Brasilienses autochthones in servitutem redacti sint. Saeculo duodevicensimo, vexillarii aurea et adamantina deposita in hodierna Fodinarum Generalium civitate invenerunt. Harum fodinarum usurpatione praecipue usa est Regia Lusitanica ut "Imperii Globalis" expansioni et servationi et sumptuoso victui in continente pecunia suppeditaretur. Modus quo his depositis corona Lusitana et potentes locales manus usurpaverunt, nihilominus, colonialem Brasiliam immoderatis vectigalibus oneravit. Aliquot populares motus pro independentia contra vectigalia a coloniali gubernatione instituta surrexerunt, velut Dentiextrahi (Luse: Tiradentes) anno 1789, sed secessionistici motus crebro ab auctoritatibus regentis colonialis regiminis repulsi sunt. Aurea productio circa exiens saeculum duodevicensimum declinavit,? dum Brasiliensis continentis relativae stagnationis periodos incipiebat. Brasiliensis colonialis oeconomia Amerindis et Africis servis valde usa est.

Adversus vicinas Hispanicas possessiones in America Meridionali, Lusitana Brasiliae colonia territorialem, politicam et linguisticam integritatem ob Lusitanici administrativi conaminis actionem servavit. Quamquam aliae nationes, praesertim Batavica et Gallica potentiae, per Lusitanicae rectionis tempus coloniae minabantur, auctoritates populusque ultimatim in limitibus protegendis ex extraneis impetibus bene successerunt. Lusitania adhuc aurum argentumque versus Brasiliam missura fuit, mirabilis moris colonialis inversio ut coloniae integritas protegeretur.

Imperium

Imperator Petrus II Brasiliae anno 1873.

Anno 1808, Lusitanus regius comitatus, e Neapolionicis copiis quae Lusitaniam invaserant fugiens, se Urbe Fluminensi consedit, quae Lusitanicae gubernationis et totius Imperii Lusitanici sedes facta est, quamquam extra Europam sita. Urbs Fluminensis Lusitanici Imperii caput ex anno 1815 fuit. Postea, Regnum Foederatum Lusitaniae, Brasiliae et Algarbiarum (1815–1825) creatum est, capite in Olisipone. Regresso in Lusitaniam, Ioannes VI, eius apparenter? heres Petrus Brasiliensis regni procurator in Regno Foederato Lusitaniae, Brasiliae, et Algarbiarum anno 1821 factus est. Post politicarum rerum controversiarumque seriem, Brasilia libertatem e Lusitania die 7 Septembris 1822 consecuta est. Die 12 Octobris 1822, Dominus Petrus primus Imperator Brasiliae factus est, Kalendis Decembribus anni 1822 coronatus. Lusitania Brasiliam liberam civitatem anno 1825 agnosceret.

Anno 1824, Petrus Concilium Constituens clausit, corpus "libertatem periclitari" asserens. Petrus tunc constitutionem secundum Lusitanam (1822) et Gallicam (1814) produxit. Indirecta comitia definivit et legisferum, exsecutivum iudicialemque gubvernationis ramos creavit, nihilominus, quoque quartum ramum, "potestatem moderatam," ab Imperatore possessum addidit. Petri gubernatio oeconomice administrativeque inefficax consideratus est. Politicae pressiones imperatorem se abdicare die 7 Aprilis 1831 postremo fecerunt. In Lusitaniam regressus est, quinquennem filium Petrum II post relinquens. Usque donec Petrus II maturus fuit, Brasilia a regni procuratoribus ex anno 1831 ad 1840 gubernata est. Regni procurationis periodos turbulenta et numerosis localibus tumultis notata fuit, incluso tumulto Maleorum (Lusitane Revolta dos Malês), maxima urbana servorum rebellione in Americis, quae in Bahia anno 1835 accidit.

Die 23 Iulii 1840, Petrus II imperator coronatus est. Eius gubernatio substantiali? caffeae exportationum incremento, Bello Tripli Foederis et servorum commercii ex Africa anno 1850 fine notata est, quamquam servitudo in Brasiliensi territorio non prius quam anno 1888 Lege Aurea promulgata abolita est. Per Eusebii de Queirós legem, Brasilia servos ex Africa anno 1850 importare desivit. Servitudo omnino anno 1888 relicta est — quod Brasiliam ultimam nationem servitudinem Americarum prohibentem fecit. Demum servitudine abolita, magna Europaeorum immigrantium affluentia evenit. Per decennium 188, imperatoriale dominium super domesticam politiam deteri coeperat ob crises cum Ecclesia Catholica Romana, exercitu, et servos tenentibus. Republicanus motus paulatim firmabatur. Dominantibus ordinibus non diutius opus erat ut imperium eorum desideria protegeretur qui penitus servitudinis abolitionem passi sunt. Vere, imperialis mediatio contra eorum cupiditatem pro locali autonomia erat. Anno 1889, Petrus II abdicatus et republicanum systema in Brasilia adoptatum est. Postremo, imperium reapse collapsum est per subitaneam conversionem rerum.

Respublica

Camera Legatorum Brasiliae, tabula inferior Congressus Nationalis.

Petrum II die 15 Novembris 1889 respublicana militaris conversio rerum a summo praefecto Deodoro da Fonseca ducta dimisit, qui de facto primus praeses per militarem ascensionem factus est. Civitas Res Publica Civitatum Foederatarum Brasiliae nominata est. De anno 1889 ad 1930, dominantes civitates Sancti Pauli et Fodinarum Generalium possessionem praesidentiae alternaverunt. Commissio militaris dominium anno 1930 cepit. Gaetulius Vargas munus aliquanto post adeptus est, et se dictatorialem moderatorem usque ad annum 1945 tenuit. Denuo electus est anno 1951 et in munere usque ad suam mortem voluntariam anno 1954 perseveravit. Post annum 1930, succesivae? gubernationes industriale agriculturaleque incrementum et vastorum intestinorum Brasiliensium evolutionem continuaverut. Iuscelini Kubitschek muneris anni (1956–1961) politicae petitionis sententiola "quinquaginta anni in quinque" (Lusitane 50 anos em 5) notati sunt.

Exercitus munus in Brasilia in subitanea conversione rerum anno 1964 cepit, et in potestate usque ad Martium anni 1985 mansit, cum in calamitate collapsus est propter politicas pugnas inter regimen et Brasilienses manus lectas. Anno 1967, civitas Respublica Foederativa Brasiliae nominata est. Velut Brasiliensis regiminis mutationes annis 1889, 1930, et 1945 inter se contendentes politicas vires produxit et divisiones in exercitu causavit, sic etiam regimen anni 1964 mutavit. Democratia denuo anno 1988 constituta est quo praesens Constitutio Foederalis promulgata est. Fernandus Collor de Mello primus praeses populare suffragio vere electus post militare regimen fuit. Fernandus Collor Martio anni 1990 munus cepit. Septembre anni 1992, Congressus Nationalis Fernandi Collor accusationi suffragatus est post scandalorum instrumentis communicationis socialis inventorum sequentiam. Praeses vicarius, Ithamar Franco, praesidatum adrogavit. Cum Ministri Fiscalis illius temporis, Fernandi Henrici auxilio, Ithamaris Franco administratio oeconomicum involucrum Consilium Regalis (Luse Plano Real) implevit, quod novam monetam ad tempus parem Civitatum Foederatarum dollarii, regalem (Lusitane real) continuit. In comitiis diei 3 Octobris 1994, Fernandus Henricus Cardoso vicit, anno 1998 electus. Anno 2002 et denuo anno 2006 Ludovicus Ignatius Lula da Silva Brasiliae praeses electus est. Praesidis magistratum nunc Dilma Rousseff administrat, quae anno 2010 electa est.

Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link GA Formula:Link GA