Quantum redactiones paginae "Nunc Sancte nobis Spiritus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: pl:Nunc sancte nobis spiritus
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 3 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q645009 sunt
Linea 22: Linea 22:
[[Categoria:Preces Christianae]]
[[Categoria:Preces Christianae]]
[[Categoria:Hymni Christiani]]
[[Categoria:Hymni Christiani]]

[[en:Nunc sancte nobis spiritus]]
[[nrm:Nunc Sancte nobis Spiritus]]
[[pl:Nunc sancte nobis spiritus]]

Emendatio ex 02:37, 9 Martii 2013

Nunc Sancte nobis Spiritus est hymnus liturgiae Catholicae. Sanctus Ambrosius (340-397) eum concinnavisse traditur. In liturgia, adhibetur ut hymnus proprius horae tertiae per totum annum. Huius hymni carminibus Spiritus Sanctus rogatur hominum corda suscipere eaque divino amore inflammare. Idcirco valde convenit tertiae diei horae, quod ea ipsa quidem hora Spiritus Sanctus in Pentecoste super Apostolos descendit.

Textus hymni

Nunc Sancte nobis Spiritus,
Unum Patri cum Filio,
Dignare promptus ingeri
Nostro refusus pectori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
Confessionem personent,
Flammescat igne caritas,
Accendat ardor proximos.

Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.