Quantum redactiones paginae "Aloisius Orione" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
MARCVS (disputatio | conlationes)
No edit summary
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 12 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q548214 sunt
Linea 25: Linea 25:
[[Categoria:Nati 1872]]
[[Categoria:Nati 1872]]
[[Categoria:Mortui 1940]]
[[Categoria:Mortui 1940]]

[[de:Luigi Orione]]
[[en:Luigi Orione]]
[[eo:Luiso Orione]]
[[es:Luis Orione]]
[[fr:Louis Orione]]
[[it:Luigi Orione]]
[[nl:Lodewijk Orione]]
[[pl:Alojzy Orione]]
[[pms:Luis Orione]]
[[pt:Luís Orione]]
[[ru:Орионе, Луиджи]]
[[uk:Луїджі Оріоне]]

Emendatio ex 23:52, 8 Martii 2013

Corpus sancti Aloisii Orione, in sanctuario Nostrae Dominae Custodis Derthonae.

Sanctus Aloisius Orione (18721940) fuit sacerdos Italicus et advocatus pauperum orborumque. Vitam suam scholis domibusque condendis in Italia et in America Meridionali dedicavit. Fundavit Don Orione, institutum quod hodie habet ecclesias domosque in toto orbe terrarum.

Vita

Sanctus Aloisius Orione natus est Ponte Coronis, prope Derthonam, in provincia Alexandriae, die 23 Iunii 1872. Die 14 Septembris 1885 factus est socius Ordinis Franciscani Vigueriae. Die 4 Octobris 1886 Oratorio Valdocco Augustae Taurinorum nomen dedit. Factus est discipulus praedilectus Sancti Iohannis Bosco. Aloisius Orione multimodis aegra valetudine erat; nihilominus adfuit morti Sancti Iohannis Bosco (die 31 Ianuarii 1888), et subito, in momento mortis eius, penitus sanatus est. Die 16 Octobris 1889, nomen dedit seminario Derthonae, urbis in qua etiam custos Ecclesiae Cathedralis postea factus est. Die 13 Aprilis 1895 ordinatus est sacerdos.

Anno 1931, aedificavit sanctuarium Nostrae Dominae Custodis Derthonae. Hodie haec ecclesia est situs peregrinationis maximi momenti quod spectat ad discipulos Sancti Aloysii Orione. Villae Matutiae, die 12 Martii 1940, Aloysius Orione mortuus est; sepultus est in sanctuario.

Canonizatio

Aloisius Orione beatificatus est die 26 Octobris 1980 a papa Ioanne Paulo II canonizatusque die 16 Martii 2004 ab eodem papa.

Pinacotheca

Nexus externi

Litterae decretales Cum liber essem ex omnibus quibus Beato Aloisio Orione sanctorum honores decernuntur

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!