Quantum redactiones paginae "Tuna" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 7 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q1245536 sunt
Linea 21: Linea 21:
[[Categoria:Musica Hispana]]
[[Categoria:Musica Hispana]]
[[Categoria:Studiorum universitas]]
[[Categoria:Studiorum universitas]]

[[ca:Estudiantina]]
[[de:Tuna]]
[[en:Tuna (music)]]
[[es:Tuna]]
[[fr:Tuna]]
[[oc:Tuna]]
[[pt:Tuna]]

Emendatio ex 21:30, 8 Martii 2013

Tuna in certamine

Tuna[1] (Hispanice Lusitaniceque: tuna vel estudiantina; ex locutione Francica roi de Thunes 'rex Tunisiae', titulus ducibus erronum adhibitus[2]) est orchestra scholasticorum universitatum praecipua Hispaniae, sed tunae etiam adsunt in America Meridionale, Lusitania, Germania, Nederlandia, et Universitate Oxoniensi. Scholastici cum citharis, tympanulis, lautis, et panduriis canunt. Tamen saepe cum citharis Canariis et harmonicis diductilibus. Etiam hodierne adhuc tunantes se saeculo sexto decimo habitu vestint.

Historia

Tunae ortae sunt ex scholaribus universitatum in Medio Aevo, et iam Alphonsus Sapiens Castellae saeculo tertio decimo hoc modo de scholasticis narravit:

...Esos escolares que troban y tañen instrumentos para haber mantenencia.
...Isti scholares qui versus componunt et instrumenta tangent ad manumissionem habendam.

Ita saeculis XVI et XVII fraternitates scholarium creatae sunt, cuius sodales canebant ut gratuite ederent.

Vide etiam

Nota