Quantum redactiones paginae "Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.2) (automaton addit: ro:Lucius Cornelius Scipio Asiaticus
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 16 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q361377 sunt
Linea 12: Linea 12:
[[Categoria:Nati saeculo 3 a.C.n.]]
[[Categoria:Nati saeculo 3 a.C.n.]]
[[Categoria:Mortui saeculo 2 a.C.n.]]
[[Categoria:Mortui saeculo 2 a.C.n.]]

[[bg:Луций Корнелий Сципион Азиатски (консул 190 пр.н.е.)]]
[[ca:Luci Corneli Escipió Asiàtic el Vell]]
[[de:Lucius Cornelius Scipio Asiaticus (Konsul 190 v. Chr.)]]
[[en:Lucius Cornelius Scipio Asiaticus]]
[[es:Lucio Cornelio Escipión Asiático]]
[[fr:Scipion l'Asiatique]]
[[it:Lucio Cornelio Scipione Asiatico]]
[[ja:スキピオ・アシアティクス]]
[[nl:Lucius Cornelius Scipio Asiaticus (consul in 190 v.Chr.)]]
[[pl:Lucjusz Scypion Azjatycki]]
[[pt:Lúcio Cornélio Cipião Asiático]]
[[ro:Lucius Cornelius Scipio Asiaticus]]
[[ru:Луций Корнелий Сципион Азиатик (консул 190 года до н. э.)]]
[[sh:Lucije Kornelije Scipion Azijatik]]
[[uk:Луцій Корнелій Сципіон Азіатік (консул 190 року до н. е.)]]
[[zh:卢基乌斯·科尔内利乌斯·西庇阿·亚细亚提库斯]]

Emendatio ex 15:28, 8 Martii 2013

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Lucius Scipio frater Africani infirmo erat corpore; tamen consul, legato fratre, contra Antiochum III, Persidis Syriaeque regem, missus est. Cum in Asiam advenisset, ad duo ferme milia ab hoste castra posuit. Antiochus coepit aciem instruere, nec Scipio detrectavit certamen. Cum autem duae acies in conspectu essent, coorta nebula caliginem dedit, quae nihil admodum Romanis, eadem plurimum regiis nocuit; nam humor gladios aut pila Romanorum non hebetabat; arcus vero quibus Antiochi milites utebantur, fundasque et iaculorum amenta emollierat. Itaque fusus est regis exercitus fugatusque. Ipse Antiochus, cum paucis fugiens, in Lydiam concessit. Tam Asiae urbes victori se dediderunt. Lucius Scipio Romam reversus, ingenti gloria triumphavit, et Asiatici cognomen accepit.

Postea Lucius Scipio simul cum fratre accusatus est acceptae ab Antiocho pecuniae, et quamvis contenderet omnem praedam in aerarium fuisse illatam, damnatus tamen est et in carcerem duci coeptus. Tunc Tiberius Gracchus, licet Scipionis inimicus, dixit sibi quidem esse cum Scipione simultatem, nec se quidquam gratiae quaerendae causa facere; sed non passurum Lucium Scipionem in carcere atque in vinculis esse, jussitque eum dimitti. Gratiae ingentes a senatu actae sunt Tiberio Graccho, quod rempublicam privatis simultatibus potiorem habuisset. Missi deinde quaestores in domum Scipionis nullum pecuniae regiae vestigium repererunt. Lucio Scipioni collata est ab amicis propinquisque ea pecunia qua mulctatus fuerat; eam vero Scipio noluit accipere.

Fontes

Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.