Quantum redactiones paginae "Fictio scientifica" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
TjBot (disputatio | conlationes)
m r2.7.2) (automaton addit: lb:Science-Fiction
Linea 83: Linea 83:
[[kk:Ғылыми фантастика]]
[[kk:Ғылыми фантастика]]
[[ko:과학 소설]]
[[ko:과학 소설]]
[[lb:Science-Fiction]]
[[lmo:Fantascienza]]
[[lmo:Fantascienza]]
[[lt:Mokslinė fantastika]]
[[lt:Mokslinė fantastika]]

Emendatio ex 19:34, 5 Martii 2013

Scientia ficticia[1] sive scientia fabularis[2] sive commenticia scientia futurorum[2] est mythistoriarum genus, quod scientiae et artis ingeniariae in societate humana vim et effectum tractat. Saepissime de fabulis commenticiis res futuras narrantibus agitur.

Iam dudum eiusmodi litterae sunt, sed in saeculo XIX et XX plurimae eiusmodi fabulae scribebantur. Forsitan id illis saeculis fiebat quia multae res technicae inveniebantur quae ante ignotae erant. Quamobrem tempora rapide mutabantur. Litterae ea causa etiam utopicae nominantur quia Thomas Morus librum celebrum de insula sive re publica commenticia scripsit, qui liber denique "Utopia" inscriptus est. Quod verbum Latino sermone "Nusquamia" dicat.

Plurima genera litterarum de rebus futuris sunt:

  • Plures scriptores scientia contemporanea utuntur, ut credibiliter de rebus futuris narrent. Hae litterae sermone Anglico science fiction, sermone Latino forsitan "commenticia scientia futurorum" vel "cosmica fictaque ars" vel similiter appellari possunt. Exempli gratia Isaac Asimov est celeber scriptor eius generis.
  • Alii phantasia utuntur ut lectores historiis prorsus inventis delectent.

In cinematographia

Exempli gratia pro scientia ficticia in cinematographia, ut series televisificae et pelliculae, dici possunt universi ficti ut:

Vide etiam

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad scientiam ficticiam spectant.

Notae

  1. Ephemeris 1.VIII.2008.
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link FA Formula:Link GA