Quantum redactiones paginae "Novum Eboracum (urbs)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.2) (automaton mutat: ang:Nīƿeoforƿīcburgang:Nīweoforwīcburg
Linea 109: Linea 109:
[[am:ኒው ዮርክ ከተማ]]
[[am:ኒው ዮርክ ከተማ]]
[[an:Nueva York]]
[[an:Nueva York]]
[[ang:Nīƿeoforƿīcburg]]
[[ang:Nīweoforwīcburg]]
[[ar:نيويورك (مدينة)]]
[[ar:نيويورك (مدينة)]]
[[arc:ܢܝܘ ܝܘܪܩ (ܡܕܝܢܬܐ)]]
[[arc:ܢܝܘ ܝܘܪܩ (ܡܕܝܢܬܐ)]]

Emendatio ex 20:15, 4 Martii 2013

Formula:Urbs Civitatum Foederatarum Americae

Statua libertatis in portu Novi Eboraci.

Novum Eboracum[1][2], sive Neo-Eboracum,[3] aut rite Civitas Novi Eboraci[4] (Anglice: New York City; nomen adiectivum: Neoëboracensis[2]), est urbs maxima Civitatum Foederatarum Americae, quae iuxta flumen Hudsonianum iacet. "Magnum Malum" (Anglice: Big Apple) et "Urbs quae nunquam dormit" (Anglice: City that never sleeps) iocose appellatur.

Historia

Ioannes Verazzano fuit primus Europaeus qui regionem urbis, anno 1524, visitavit.

Colonia Batavica apud locum hodiernae urbis anno 1624 deducta est. Traditur Petrus Minuit postea, anno 1626, terram ab Indis Americanis sexaginta florinis emisse. Novae urbi nomen Novum Amstelodamum in honorem urbis Batavae Amstelodami impositum est. Batavi urbem possiderunt usque ad annum 1667, cum, iussu Iacobi Stuart, qui illo tempore Dux Eboraci et Angliae regis Caroli II frater erat, Ricardus Nicolls cum 450 militibus Anglicis ad Americam apud Novum Amstelodamum migraverunt. Vicum Novum Eboracum (Anglice: New York) deinde nominavit,.

Loci celebres

Novi Eboraci inveniuntur multi loci celebres:

Res oeconomicae

In urbe est Bursa Novi Eboraci (Anglice: New York Stock Exchange), maxima orbis terrarum bursa. Via Muri (Anglice: Wall Street) est caput pecuniarium mundi. Praetoria multarum societatum in Via Muri et passim in urbe sita sunt.

Bursa Novi Eboraci (Anglice New York Stock Exchange)

Commeatus

Ferrivia Subterranea Neo-Eboracensis, cuius prima via aedificata est anno 1904, ex viginti sex lineis? constat, et ergo est secunda orbis terrarum quod ad magnitudinem pertinet.

Universitates maiores

Burgi / Comitatus

Urbi Novo Eboraco quinque regiones sive burgi (Anglice: boroughs) sunt:

Homines praeclari

Nati

Mortui

Notae

  1. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 19
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  4. Secundum sigillum urbis.
  5. Allen J. Coombes, Dictionary of Plant Names, p. 75, ISBN 0-88192-294-3 (Ita "Bronxensis Comitatus" venit ex nomine Anglico "Bronx County").
  6. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 50
  7. Sive Brooklynium: Albert Sleumer, Kirchenlateinisches Wörterbuch (ISBN 3-487-09374-X) p. 137

Vide etiam

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Urbem Novum Eboracum spectant.
Comitatus Novi Eboraci
Comitatus civitatis Novi Eboraci

Albany • Allegany • Bronx • Broome • Cattaraugus • Cayuga • Chautauqua • Chemung • Chenango • Clinton • Columbia • Cortland • Delaware • Dutchess • Erie • Essex • Franklin • Fulton • Genesee • Greene • Hamilton • Herkimer • Jefferson • Kings • Lewis • Livingston • Madison • Monroe • Montgomery • Nassau • Novum Eboracum • Niagara • Oneida • Onondaga • Ontario • Orange • Orleans • Oswego • Otsego • Putnam • Queens • Rensselaer Comitatus • Richmond • Rockland • Saratoga • Schenectady • Schoharie • Schuyler • Seneca • St. Lawrence • Steuben • Suffolk • Sullivan • Tioga • Tompkins • Ulster • Warren • Washington • Wayne • Westchester • Wyoming • Yates

Burgi urbis Novi Eboraci

Bronx · Brooklynium · Manhata · Queens · Insula Staten

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!


Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link GA Formula:Link GA Formula:Link GA Formula:Link GA Formula:Link GA