Quantum redactiones paginae "Iehova" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Vide in Iahveh
m Reverti recensiones ab usore Filiusdealiquo (Disputatio | conlationes) ad emendationem proximam ab Escarbot
Linea 1: Linea 1:
[[Fasciculus:Tetragrammaton scripts.png|thumb|right|300px|[[Tetragrammaton]] I-H-V-H in [[lingua Phoenicia]], [[lingua Aramaica]] et [[lingua Hebraica]] legendum a dextra ad laevam.]]
#REDIRECT [[Iahveh]]

'''Iehova''' (aut '''Iehovah''') est una nominis Dei יהוה (JHVH / YHVH = [[Tetragrammaton]]), quod in [[Vetus Testamentum|Vetere Testamento]] [[Lingua Hebraica|Hebraico]] (sive [[Tanach]]) invenitur, interpretatio. Cum adhuc sit multum in usu, tamen a plurimis linguae Biblicae peritis hodie erronea ducitur.

{{Vide-etiam|Tetragrammaton}}

== Origo ==
Pii [[Judaei|Iudaei]], quia timebant, ne vane uterentur, iam antiquitate nomen Dei pronuntiare desierunt; quo factum est, ut vocalisatio originalis in oblivionem venit.

Forma ''Iehova'' sive ''Iehovah'' primo in scriptis [[Raimundus Marti|Raimundi Marti]], monachi [[Ordo Fratrum Praedicatorum|Dominicani]], invenitur. Is sub annum [[1270]] varias [[Biblia|Bibliorum]] partes e [[Lingua Hebraica]] in [[Lingua Latina|Latinam]] vertit; in opere ''Pugio Fidei adversus Mauros et Judaeos'' [[Tetragrammaton]] ''Iehovah'' interpretatus est. Conicitur eum vocales (signis [[Textus Masoreticus|Masoreticis]] expressas) ''e-o-a'', quae ad Dei nomen ''adonaj'' pertinent, cum consonantibus IHVH coniunxisse, ut I-e-H-o-V-a-H profecta sit.

Hanc nominis formam postea multi theologi adhibebant, inter alios [[Nicolaus Cusanus]] (ut puta in sermone ''In Principio Erat Verbum'' anni 1428), Petrus Galatinus in ''De Arcnis catholicae veritatis'' (1518), [[Gulielmus Tyndale]] in [[Pentateuchus|Pentateuchi]] versione (1530) aut [[Ioannes Calvinus]]<ref>Vide exempli gratia [http://www.ccel.org/ccel/calvin/calcom14.xiii.i.html Commentarium in Isaiam]</ref>. Eos versionum vernacularum interpretes usque ad hoc tempus secuti sunt: Verbum "Iehova" ut puta in ''Darby-Bible'' (Anglice) et ''Elberfelder-Bibel'' non revisa (Theodisce) invenitur, in editionibus prioribus versionis Catholicae ''Leandri van Eß'' (Theodisce) et in quibusdam locis [[Bibliorum versio regis Iacobi|Bibliorum versionis regis Iacobi]] (Anglice). [[Franciscus Eugenius Schlachter]] Tetragrammaton versione sua anni 1905 "Jehova" interpretatus est, ubi Dei nomen diis paganis oppositum est; aliter verbo ''Herr'' ("Dominus") usus est.

Nonnulli<ref>Quis? Ubi?</ref> cogitant hanc historiam nominis Iehovah fuisse:

Olim in Anatolia Hurrianus populus servabat deum Iahu sive Iau nominatum, et crediderunt eum dominum chaotis esse, et cultus illius Iahu dilatavit ad Hebraeos antiquos, et Hebraei dixerunt nomen Iahu alterum nomen Dei esse, et fecerunt istud nomen in formam Iahve, quod significat 'Est' sive 'Qui est'.

== "Iehova" hodie ==
*Plurimis in [[ecclesia]]rum inscriptionibus, carminibus ecclesiasticis, artificiis forma "Iehova" invenitur.
*Multae [[Denominatio religiosa|denominationes]] religiosae etiam hodie nomine "Iehovae" uti solent:
**Variae [[Ecclesia Pentecostalis|ecclesiae Pentecostales]] verbum "Iehova" retinent.
**[[Testes Iehovah]] hanc formam in sua Bibliorum versione iugiter adhibent. Itaque hoc verbum saepe insigne eorum esse putatur.
**Etiam [[Ecclesia Iesu Christi Sanctorum in Novissimis Diebus]] nomen ''Iehovae'' imprimis in templi caeremoniis adhibet.
*Contra in [[Ecclesia Catholica Romana]] Tetragrammaton in liturgia numquam pronuntiari licuit, sed semper ([[Septuaginta]] sequens) "Dominus" versum est. Anno 2001 hic usus denuo admonitus est.<ref>Vide: [http://www.vatican.va/roman_curia/congregations/ccdds/documents/rc_con_ccdds_doc_20010507_liturgiam-authenticam_lt.html DE USU LINGUARUM POPULARIUM IN LIBRIS LITURGIAE ROMANAE EDENDIS]</ref>

== Nexus externi ==
*Nomen Iehova: [http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenahist/freher1/p1/jpg/as006.html ''Freher, Marquard: Origines Palatinae, Heidelberg, 1612-1613'', apud www.uni-mannheim.de]
*[http://www.bibelkommentare.de/index.php?page=comment&comment_id=218 Arend Remmers (Bibelkommentare.de): Herr, Jehova, Jahwe (Nomen Iehovae)]

== Notae ==
<references/>

[[Categoria:Deus]]
[[Categoria:Religio Iudaica]]
[[Categoria:Religio Christiana]]

[[ast:Xehová]]
[[az:Yehova]]
[[bs:Jehova]]
[[ca:Jehovà]]
[[cdo:Ià-huò-huà]]
[[en:Jehovah]]
[[eo:Jehovo]]
[[fur:Jeova]]
[[ia:Jehovah]]
[[ja:ヤハウェ (ヘブライ語)]]
[[ko:여호와]]
[[kw:Yehovah]]
[[ml:യഹോവ]]
[[pt:Jeová]]
[[ru:Иегова]]
[[rw:Yehova]]
[[sr:Јехова]]
[[sv:Jehova]]
[[tl:Jehova]]
[[tr:Yehova]]
[[zh:耶和華]]
[[zh-yue:耶和華]]

Emendatio ex 13:36, 13 Februarii 2013

Tetragrammaton I-H-V-H in lingua Phoenicia, lingua Aramaica et lingua Hebraica legendum a dextra ad laevam.

Iehova (aut Iehovah) est una nominis Dei יהוה (JHVH / YHVH = Tetragrammaton), quod in Vetere Testamento Hebraico (sive Tanach) invenitur, interpretatio. Cum adhuc sit multum in usu, tamen a plurimis linguae Biblicae peritis hodie erronea ducitur.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Tetragrammaton.

Origo

Pii Iudaei, quia timebant, ne vane uterentur, iam antiquitate nomen Dei pronuntiare desierunt; quo factum est, ut vocalisatio originalis in oblivionem venit.

Forma Iehova sive Iehovah primo in scriptis Raimundi Marti, monachi Dominicani, invenitur. Is sub annum 1270 varias Bibliorum partes e Lingua Hebraica in Latinam vertit; in opere Pugio Fidei adversus Mauros et Judaeos Tetragrammaton Iehovah interpretatus est. Conicitur eum vocales (signis Masoreticis expressas) e-o-a, quae ad Dei nomen adonaj pertinent, cum consonantibus IHVH coniunxisse, ut I-e-H-o-V-a-H profecta sit.

Hanc nominis formam postea multi theologi adhibebant, inter alios Nicolaus Cusanus (ut puta in sermone In Principio Erat Verbum anni 1428), Petrus Galatinus in De Arcnis catholicae veritatis (1518), Gulielmus Tyndale in Pentateuchi versione (1530) aut Ioannes Calvinus[1]. Eos versionum vernacularum interpretes usque ad hoc tempus secuti sunt: Verbum "Iehova" ut puta in Darby-Bible (Anglice) et Elberfelder-Bibel non revisa (Theodisce) invenitur, in editionibus prioribus versionis Catholicae Leandri van Eß (Theodisce) et in quibusdam locis Bibliorum versionis regis Iacobi (Anglice). Franciscus Eugenius Schlachter Tetragrammaton versione sua anni 1905 "Jehova" interpretatus est, ubi Dei nomen diis paganis oppositum est; aliter verbo Herr ("Dominus") usus est.

Nonnulli[2] cogitant hanc historiam nominis Iehovah fuisse:

Olim in Anatolia Hurrianus populus servabat deum Iahu sive Iau nominatum, et crediderunt eum dominum chaotis esse, et cultus illius Iahu dilatavit ad Hebraeos antiquos, et Hebraei dixerunt nomen Iahu alterum nomen Dei esse, et fecerunt istud nomen in formam Iahve, quod significat 'Est' sive 'Qui est'.

"Iehova" hodie

Nexus externi

Notae