Quantum redactiones paginae "Laurentius Alma-Tadema" differant
m r2.7.3) (automaton addit: nn:Lawrence Alma-Tadema |
m r2.7.2+) (automaton mutat: nl:Laurens Alma-Tadema→nl:Lourens Alma Tadema |
||
Linea 45: | Linea 45: | ||
[[it:Lawrence Alma-Tadema]] |
[[it:Lawrence Alma-Tadema]] |
||
[[ja:ローレンス・アルマ=タデマ]] |
[[ja:ローレンス・アルマ=タデマ]] |
||
[[nl: |
[[nl:Lourens Alma Tadema]] |
||
[[nn:Lawrence Alma-Tadema]] |
[[nn:Lawrence Alma-Tadema]] |
||
[[no:Lawrence Alma-Tadema]] |
[[no:Lawrence Alma-Tadema]] |
Emendatio ex 06:16, 13 Februarii 2013
Laurentius Alma-Tadema, Anglice: Sir Lawrence Alma-Tadema (natus die 8 Ianuarii 1836; mortuus Aquis Mattiacis die 25 Iunii 1912) fuit pictor academicus origine Nederlandiensis qui Angliam Victorianam petivit. Ibi ob delicatas suas tabulas celebratus est, civilizatione Graeco-Romana inspiratas. Ita opus eius dum vivit valde admiratum est, post mortem neglectum, abhinc 30 annos oculo novo observatum; hodie pretiis maximis venditatur.
In oppido Dronrijp iuxta Leeuwarden natus et in Belgia apud Regiam Academiam Bellarum Artium Antverpianam eruditus, Alma-Tadema ab anno 1870 usque ad mortem in Britannia residit. Rerum historicarum variarum imagines confecit, inter quas laudantur praesertim depictiones luxuriae Romanae Imperialis, ubi mulieres formosae virique otiosi monstrantur, alii in aulis marmoratis, alii sub aëre caeruleo a fronte maris Mediterranei visi.
Opera
- "Heliogabali rosae"
- "Antonius et Cleopatra"
- "Admissio apud Agrippam"
- "Post admissionem"
- "Ver"
- "Oblectamentum Aegypti antiquae"
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Laurentium Alma-Tadema spectant. |
- Vern Swanson, Vita Laurentii Alma-Tadema in ART Renewal Center (Anglice)