Quantum redactiones paginae "Iehova" differant

Jump to navigation Jump to search
4 403 octeti amoti ,  7 years ago
Vide in Iahveh
m (r2.7.3) (automaton addit: rw:Yehova abdit: de:JHWH)
(Vide in Iahveh)
#REDIRECT [[Iahveh]]
[[Fasciculus:Tetragrammaton scripts.png|thumb|right|300px|[[Tetragrammaton]] I-H-V-H in [[lingua Phoenicia]], [[lingua Aramaica]] et [[lingua Hebraica]] legendum a dextra ad laevam.]]
 
'''Iehova''' (aut '''Iehovah''') est una nominis Dei יהוה (JHVH / YHVH = [[Tetragrammaton]]), quod in [[Vetus Testamentum|Vetere Testamento]] [[Lingua Hebraica|Hebraico]] (sive [[Tanach]]) invenitur, interpretatio. Cum adhuc sit multum in usu, tamen a plurimis linguae Biblicae peritis hodie erronea ducitur.
 
{{Vide-etiam|Tetragrammaton}}
 
== Origo ==
Pii [[Judaei|Iudaei]], quia timebant, ne vane uterentur, iam antiquitate nomen Dei pronuntiare desierunt; quo factum est, ut vocalisatio originalis in oblivionem venit.
 
Forma ''Iehova'' sive ''Iehovah'' primo in scriptis [[Raimundus Marti|Raimundi Marti]], monachi [[Ordo Fratrum Praedicatorum|Dominicani]], invenitur. Is sub annum [[1270]] varias [[Biblia|Bibliorum]] partes e [[Lingua Hebraica]] in [[Lingua Latina|Latinam]] vertit; in opere ''Pugio Fidei adversus Mauros et Judaeos'' [[Tetragrammaton]] ''Iehovah'' interpretatus est. Conicitur eum vocales (signis [[Textus Masoreticus|Masoreticis]] expressas) ''e-o-a'', quae ad Dei nomen ''adonaj'' pertinent, cum consonantibus IHVH coniunxisse, ut I-e-H-o-V-a-H profecta sit.
 
Hanc nominis formam postea multi theologi adhibebant, inter alios [[Nicolaus Cusanus]] (ut puta in sermone ''In Principio Erat Verbum'' anni 1428), Petrus Galatinus in ''De Arcnis catholicae veritatis'' (1518), [[Gulielmus Tyndale]] in [[Pentateuchus|Pentateuchi]] versione (1530) aut [[Ioannes Calvinus]]<ref>Vide exempli gratia [http://www.ccel.org/ccel/calvin/calcom14.xiii.i.html Commentarium in Isaiam]</ref>. Eos versionum vernacularum interpretes usque ad hoc tempus secuti sunt: Verbum "Iehova" ut puta in ''Darby-Bible'' (Anglice) et ''Elberfelder-Bibel'' non revisa (Theodisce) invenitur, in editionibus prioribus versionis Catholicae ''Leandri van Eß'' (Theodisce) et in quibusdam locis [[Bibliorum versio regis Iacobi|Bibliorum versionis regis Iacobi]] (Anglice). [[Franciscus Eugenius Schlachter]] Tetragrammaton versione sua anni 1905 "Jehova" interpretatus est, ubi Dei nomen diis paganis oppositum est; aliter verbo ''Herr'' ("Dominus") usus est.
 
Nonnulli<ref>Quis? Ubi?</ref> cogitant hanc historiam nominis Iehovah fuisse:
 
Olim in Anatolia Hurrianus populus servabat deum Iahu sive Iau nominatum, et crediderunt eum dominum chaotis esse, et cultus illius Iahu dilatavit ad Hebraeos antiquos, et Hebraei dixerunt nomen Iahu alterum nomen Dei esse, et fecerunt istud nomen in formam Iahve, quod significat 'Est' sive 'Qui est'.
 
== "Iehova" hodie ==
*Plurimis in [[ecclesia]]rum inscriptionibus, carminibus ecclesiasticis, artificiis forma "Iehova" invenitur.
*Multae [[Denominatio religiosa|denominationes]] religiosae etiam hodie nomine "Iehovae" uti solent:
**Variae [[Ecclesia Pentecostalis|ecclesiae Pentecostales]] verbum "Iehova" retinent.
**[[Testes Iehovah]] hanc formam in sua Bibliorum versione iugiter adhibent. Itaque hoc verbum saepe insigne eorum esse putatur.
**Etiam [[Ecclesia Iesu Christi Sanctorum in Novissimis Diebus]] nomen ''Iehovae'' imprimis in templi caeremoniis adhibet.
*Contra in [[Ecclesia Catholica Romana]] Tetragrammaton in liturgia numquam pronuntiari licuit, sed semper ([[Septuaginta]] sequens) "Dominus" versum est. Anno 2001 hic usus denuo admonitus est.<ref>Vide: [http://www.vatican.va/roman_curia/congregations/ccdds/documents/rc_con_ccdds_doc_20010507_liturgiam-authenticam_lt.html DE USU LINGUARUM POPULARIUM IN LIBRIS LITURGIAE ROMANAE EDENDIS]</ref>
 
== Nexus externi ==
*Nomen Iehova: [http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenahist/freher1/p1/jpg/as006.html ''Freher, Marquard: Origines Palatinae, Heidelberg, 1612-1613'', apud www.uni-mannheim.de]
*[http://www.bibelkommentare.de/index.php?page=comment&comment_id=218 Arend Remmers (Bibelkommentare.de): Herr, Jehova, Jahwe (Nomen Iehovae)]
 
== Notae ==
<references/>
 
[[Categoria:Deus]]
[[Categoria:Religio Iudaica]]
[[Categoria:Religio Christiana]]
 
[[ast:Xehová]]
[[az:Yehova]]
[[bs:Jehova]]
[[ca:Jehovà]]
[[cdo:Ià-huò-huà]]
[[en:Jehovah]]
[[eo:Jehovo]]
[[fur:Jeova]]
[[ia:Jehovah]]
[[ja:ヤハウェ (ヘブライ語)]]
[[ko:여호와]]
[[kw:Yehovah]]
[[ml:യഹോവ]]
[[pt:Jeová]]
[[ru:Иегова]]
[[rw:Yehova]]
[[sr:Јехова]]
[[sv:Jehova]]
[[tl:Jehova]]
[[tr:Yehova]]
[[zh:耶和華]]
[[zh-yue:耶和華]]
7

recensiones

Tabula navigationis